Images de page
PDF
ePub

XXXVI.

Idem ex I.

observavimus (1): sed ex sequentibus maximè stabilitur, inter sanctam Synodum et sanctum Thomam, doctrinæ cognatio.

Sit ergo hoc tertium ex sancto Doctore constitutum : inde contingere ut non omnis contritio justificet; quòd amor in eâ contentus ad perfectionem non pervenerit pro quo est hic locus evidentissimus ac longè certissimus : « Dolor » potest esse adeo parvus, quòd non sufficiat ad >> actum contritionis, ut si minùs displiceret ei » peccatum, quàm debeat displicere separatio à >> fine: sicut etiam amor potest ita esse remissus, quòd non sufficiat ad rationem charitatis ». Q. 5, a. 3, c. En amor non justificans, nec conterens, eo quòd ad rationem charitatis non devenerit non quidem quòd sit alterius generis aut alterias objecti, sed quòd in eodem genere et eodem objecto, sit remissus. Ergo non perfectus, sed tantùm incipiens: quæ nostra, imò sacri Concilii sententia est.

[ocr errors]

Sic ergo omnia constant: nempe et contritionem charitate fundari; et peccata remittere : non aliter tamen quàm si tantus sit amor, ut ad rationem charitatis, adeoque et contritionis devenerit. Mitto alios locos, eod. art. ad 1; et q. 10, art. 1, c. et alibi passim.

Jam ex 1. 2. q. 113, ubi de justificatione agi2.7.113, art. tur, pauca sed illustria sumimus, imprimis illud: << Ita infundit donum gratiæ justificantis, quod

3, c.

>> etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium » ad donum gratiæ acceptandum, in his qui (1) Sup. n. 7, etc.

>> sunt hujus motûs capaces ». Art. 3, c. En illa acceptatio sive susceptio libera gratiæ, quam Tridentina Synodus decernebat (1) Gratia autem justificans, de quâ hìc agitur, necessariò cum charitate conjuncta est, sine quâ non potest esse justitia. Ergo illa susceptio est actualis et libera susceptio et acceptatio charitatis, in eamque consensio qui motus charitatis est.

Sed ne ratiociniis sit opus, sanctus Doctor clarè exprimit charitatem, his verbis : « Quòd » motus fidei non est perfectus, nisi sit charitate >> informatus: unde simul in justificatione impii, » cum motu fidei, est etiam motus charitatis ». Art 4, ad 1. Subdit : « Movetur autem liberum » arbitrium in Deum, ad hoc quod ei se subjiciat unde etiam concurrit actus timoris » filialis, et actus humilitatis ». Sic actus charitatis, et ex eâ profectus actus timoris filialis, cum actu fidei concurrit ad justificandum hominem.

:

Tertius locus: « Quòd per cognitionem natu>> ralem homo non convertítur in Deum, in quan» tum est objectum beatitudinis et justificationis » causa ». Ibid. ad 2. Ad charitatem autem pertinet moveri in Deum, ut est objectum beatitudinis, ut sanctus Doctor asserit, 2. 2. q. 23, quæ est de charitate : et in eâ quæstione centies. Nec minus est charitatis respicere Deum in quantum est justificationis causa, học est, in quảntum est fons omnis justitiæ, ut sancta Synodus loquitur. Quod etiam incidit in illud Apostoli (2), (1) Sup. n. 10, 11, etc. · (2) Rom. 111. 26.

XXXVII. Idem ex 3a parte.

in quantum est justus, atque justificans eum qui ex fide est, ut suprà diximus (1).

Denique, eâdem q. 113, art. 5, quæritur «< utrum ad justificationem impii requiratur » motus liberi arbitrii adversùs peccatum Respondetur autem : requiri expressissimum motum charitatis, « eo quòd ad eumdem actum pertinet, << prosequi unum oppositorum, et refugere aliud : » et ideo, sicut ad charitatem pertinet diligere » Deum; ita etiam detestari peccata, per quæ >> anima separatur à Deo ». Ibid. ad 1. Hactenus

ex 1. 2.

:

Jam ex tertiâ Parte, quo loco expressè tractatur de sacramento Pœnitentiæ, deque pœnitentiâ ut est virtus prævia ad illud sacramentum, hæc habemus Primùm, « quòd Pœnitentia est » virtus specialis (2) » : in quâ quippe sit «< spe» cialis ratio actûs laudabilis, scilicet operari að » destructionem peccati præteriti in quantum est » Dei offensa (3) » : ac postea, « quòd pœnitens » dolet de peccato commisso, in quantum est of» fensa Dei (4) » : id autem est charitatis. Unde, art. 5, in corp. enumerantur sex actus pœnitentis. Primus est animi cooperantis cum Deo convertente: «< secundus est fidei: tertius, timoris >> servilis: quartus, spei, sub spe scilicet veniæ : quintus, charitatis, quo alicui peccatum dis» plicet secundùm seipsum, et non jam propter supplicia sextus, timoris filialis propter reve» rentiam Dei ». Ergo, ex sancto Doctore, in

[ocr errors]
[ocr errors]

:

(1) Sup. n. 9 et 10.- (2) III. part. q. 84, a. 7. c. (3) Q. 85, art. 2. c. (4) Ibid. a. 3. c.

Pœnitentiæ virtute, actus charitatis eique conjunctus filialis timoris actus intervenit. Atqui sine Pœnitentiæ virtute, Poenitentiæ sacramentum esse non potest. Ergo sine charitate, eique conjuncto timoris filialis actu, sacramentum illud esse non potest. Unde subdit, ad 1 : « quòd pec>> catum priùs incipit displicere peccatori propter supplicia, quæ respicit timor servilis, quàm >> propter Dei offensam vel peccati turpitudinem, quod pertinet ad charitatem ». Ergo iterum Pœnitentiæ virtuti, adeoque sacramento actus quidam charitatis adjungitur : non autem ille actus perfectæ charitatis, qui statim justificat, ut dictum est (1). Ergo incipiens et præparatorius, qualem sæpe memoravimus.

>>

[ocr errors]

Hinc articulo 6, in corp. idem sanctus Thomas docet, « quòd actus et habitus charitatis simul » sunt tempore cum actu et habitu pœnitentiæ ». Subdit: «< Nam, ut in secundâ Parte habitum » est (2), in justificatione impii simul est motus » liberi arbitrii in Deum (qui est actus fidei per » charitatem formatus) et motus liberi arbitrii in » peccatum (ut est offensa Dei, ut vidimus) qui >> est Pœnitentiæ actus ». Ergo iterum ac tertiò, non est sacramentum istud sine charitatis actu.

[ocr errors]

Quæstione verò 86 ejusdem tertiæ Partis, art. 3, in c. << Peccatum mortale non potest sine verâ pœ>> nitentiâ remitti, ad quam pertinet deserere pec> catum, in quantum est contra Deum » : et quidem <«< contra Deum super omnia dilectum », ut habetur in sequentibus...

(1) Sup. n. 34. (3) 1. 2. q. 113, a. 3 et 8.

Denique ejusdem quæstionis 86 art. 6, item în c. «< Sicut remissio culpæ fit in Baptismo, non » solùm virtute formæ, sed etiam virtute mate» riæ, scilicet aquæ ; principaliùs tamen virtute » formæ, ex quâ et ipsa aqua virtutem recipit : » ita etiam remissio culpæ est effectus Pœniten» tiæ, principaliùs quidem ex virtute clavium, quas habent ministri, ex quorum parte accipitur >> id quod est formale in hoc sacramento; (ut suprà >> dictum est) secundariò autem, ex vi actuum » pœnitentis», quos inter enumeratus est pœnitentiæ virtutis actui conjunctus charitatis actus.

Idem autem ad 1: Nempe, inquit, in justificatione << non solùm est gratiæ infusio et remis» sio culpæ; sed etiam motus liberi arbitrii in » Deum, qui est actus fidei formatæ, et motus » liberi arbitriiin peccatum, qui est actus Pœ» nitentiæ ».

Ex his igitur patet, concurrère ad justificationem, liberi arbitrii actum ex charitate profectum, eique tribui minùs quidem principaliter, sed tamen conjunctìm et necessariò, remissionem peccati, ut dictum est.

Sanè fatendum est videri sanctum Doctorem de iis actibus locutum, qui justificationis actum comitentur, non qui antecedant, et præparent. Verùm id sufficit. Nam primum certum erit, sine actu charitatis justificationem non posse transigi, quod illi refugiunt. Deinde ex illo actu veræ ac plenæ charitatis cum justificatione conjuncto, certa erit consecutio ad anteriorem actum, quo anima præparetur, ne fiat tam subita sine con

« PrécédentContinuer »