Images de page
PDF
ePub

gruâ dispositione mutatio. Denique illa dispositio congrua in eo est, quod amor imperfectus, necdum ad rationem perveniens charitatis, antecedat ac præparet perfectum in ipsa justificatione futurum charitatis actum, ut superiori capite ex sancto Doctore retulimus.

Non ergo immeritò diximus (1) tantam esse sacrosanctæ Synodi Tridentinæ cum sancto Thoma doctrinæ consensionem, ut ex hâc illa quodam modo contexta esse videatur. Nam, ut alia omittamus, quæ non sunt ad hunc locum necessaria, quæque diligens lector per sese facilè recognoscet, in id concinunt: ut cum sacramento Pœnitentiæ simul pœnitentiæ virtutis actus conjungendus sit, in quo actu pœnitentiæ inesse necesse sit aliquid charitatis, quo anima pœnitens, et ad gratiam se moveat, et eam voluntariè suscipiat et acceptet: neque tamen propterea omnis illius dilectionis actus statim justificet, etiam cum sacramenti voto, sed id contingat tantùm, cùm perfecta est charitas. Itaque, ex sancto Thomâ, in justificatione impii necessariò intervenit et voluntaria illa ex libero arbitrio per motum charitatis susceptio gratiæ, et prævius quidam, nec statim justificans imperfectioris dilectionis sensus; quæ sunt præcipua, quantum ad hunc attinet locum, fidei Tridentinæ capita.

Hactenus sanctum Thomam cum Synodo contulimus; neque difficilis esset ejusdem sancti Doctoris cum Catechismo Tridentino collatio : sed nobis ea suprà indicasse (2) suffecerit. Cæterùm (1) Sup. n. 14. (3) Sup. n. 37.

XXXVIII. Corollaria quædam.

de varietate quâdam operis in Sententias ac Sum mæ, locutione magis quàm re, non est hìc disserendi locus.

Nunc ex antedictis aliquot corollaria, quæ huic operi lucem afferant, colligemus.

Primum illud: Omnia quæ communi theologorum sententiâ ad justificationem in sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponunt, sanctum et castum spirare amorem.

Incipimus autem ex fide, cujus hæc summa est: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam æternam (1). Hæc ergo fides Christianorum: hæc fides in Jesum Christum, quam totam magister diligendi Joannes Apostolus recollegit ac instauravit in hoc verbo: Et nos credidimus charitati, quam habet Deus in nobis (2). Hæc igitur fides ex sese in Dei charitatem provocat : dicente eodem Apostolo : Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos (3). Quare jubemur Christiani, non tantùm credere Deo, et credere Deum, quod et demones credunt (4), et contremiscunt, quæ est fides mortua sed credere in Deum, qui, omni theologia attestante, post sanctos Augustinum et Thomam, est affectus pius animæ ex dilectione tendentis in Deum, seque conjungentis Deo : ut ipsa fidei ratio ex se apta nata sit ad inspirandam dilectionem castam.

Nec minùs ad eumdem affectum concitandum

(1) Joan. 111. 16. — (2) I, Joan 1v. 16. — (3) Ibid. 19. — (4) Jac. 11. 19.

spes

spes apta nata est: parique, imò etiam majore affectu speramus in Deum, atque in illum credimus.

Hæc igitur omnia charitatem spirant, ut profectò qui nullam piæ dilectionis, idem nullam quoque fidei ac spei rationem habeat; sterili et infructuosâ pœnitentiâ.

[ocr errors]

Ipsa etiam oratio, quam fideles omnes peccata confitentes in ipsum sinum sacerdotis effundunt, pium ubique ac vehementissimum ex sanctâ dilectione dolorem sonant. Hoc enim dolore percita fidelis anima primùm advocat suorum gravissimorum peccatorum testes non modò ipsum Deum cordium scrutatorem; sed etiam sanctos omnes, imprimis autem cum Paulo electos Angelos (1), totamque cœlestem aulam, Mariâ ipsâ duce: quod facit et ad verecundiam et ad opem, mox eosdem adhibitura apud Deum optimos precatores : tum ad illud devenit : quia peccavi nimis, med culpá: bis terque illud ingeminans tunso simul pectore. Sic autem imitatur Peccavi illud Davidicum, quo statim ejus peccata translata sunt tanquam cum eodem Davide diceret (2) : Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper : tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Sic enim explicatur, et in Dei amorem vertitur illud ipsum Peccavi. Nec minùs imitatur dolorem Publicani illius percutientis pectus, Deumque exorantis, ac statim justificati, quo nos etiam eniti par est :

(1) I. Tim. v. 21. ➡ (2) Ps. L. 5, 6.

BOSSUET, VII.

34

nec minùs propterea fisos Ecclesiæ clavibus, quæ quod desit supplent. Hæc igitur, nullâ licet dilectionis expressæ mentione, tamen dilectionem insinuant. Hic enim agi omnia non vocibus, sed rebus et affectibus, et David, et Publicanus ille, et illa peccatrix ad Domini pedes, et alii verè pœnitentes testantur: nec ullum in Scripturis reperitur exemplum peccatoris absque dilectione reconciliari Deo.

Quin etiam fateri nos oportet, ad amorem excitandum, terroris gehennæ maximam esse vim: imminutâ quippe per inconcussos terrores concupiscentiæ vi, faciliùs justitia diligitur. Ergo ipse peccator, quò vehementiùs agente et impellente Spiritu sancto, per metum commovetur, tantò est aptior ad concipiendos dilectionis actus. Hoc enim illud est à sancto Augustino dictum, nempe ut ipse timor pœnæ, tanquam seta linum (1), amorem justitiæ introducat. Quare cùm hi terrores invalescunt, tum tempus est opportunissimum, concussis jam peccati radicibus, insinuandi dilectionem, quæ tum prono cursu in animum influat. Quare ista cognata sunt, et gehennæ metus et amandi cupido, nec à se dividenda : verumque est illud ejusdem Augustini de Deo, «< qui solus timeri sine amore non potest (2) » : amore timorem proximè insecuto, atque ejus veluti extrema premente vestigia.

Ipsa denique synodus Tridentina id suadet, et

(1) Aug. in Ep. Joan. tract. 1x, n. 4; tom. 1, part. II, col. 888. - (2) Lib. de quæst. LXXXIII; quæst. XXXVI, n. 1 ; tom. vi, col. 13.

attritionem ad charitatem trahit : cùm statuit eam ex duobus «< communiter concipi, nempe ex >>> turpitudinis peccati consideratione, vel ex ge>> hennæ pœnarumque metu (1)». Atqui turpitudo peccati, præter innatam sibi probrosam infamiam, quam animus ex sese horreat; alio quoque motivo odio haberi potest; nempe opposito illi turpitudini pulchri et honesti studio, cujus Deus et fons et regula est. Gehennæ quoque et pœnarum metus, si quantus esse possit elicitur, id habet luctuosissimum, quod nos alienet à Deo, quod ipsa per se charitas reformidat. Unde fit illud jam ex Catechismo Romano recensitum (2), ut quemadmodum debemus illud Deo, ut illum diligamus, ita peccata quæ à Deo alienant, eique adversantur, maximè detestari debeamus; quâ parte nulla est attritio quæ non in se habeat causas dilectionis admixtas.

Quod autem nunc affectant quidam, ut inter attritionis motiva sive incentiva et causas, etiam referant salutis, beatitudinis, gloriæ desiderium; primùm quidem id faciunt nullâ Concilii Tridentini auctoritate fulti, cùm non alia ejus motíva commemoret quàm peccati turpitudinem et pœnarum metum : cæterùm gloriæ desiderium suo velut cursu ad charitatem ducit: attestante Concilio, id recti sanique moris esse, si Christiani << suam ipsi socordiam excitando, et sese ad cur>> rendum in stadio cohortando, cum hoc, ut >> imprimis glorificetur Deus, mercedem quoque

[merged small][ocr errors][merged small]
« PrécédentContinuer »