Images de page
PDF
ePub

BREFS APOSTOLIQUES,

Par lesquels les sieurs BousT et VINOT, et ensuite M. l'archevêque de Paris sont commis visiteurs du monastère de Jouarre.

Bref adressé aux sieurs Boust et Vinot, docteurs de Sorbonne.

INNOCENTIUS PP. XI. ad futuram rei memoriam. Prospero felicique monasterii monialium de Jouarre (1), Sedi apostolicæ, ut asseritur, immediatè subjecti, ordinis sancti Benedicti, Meldensis diœcesis, regimini et gubernio quantùm nobis ex alto conceditur, providere, et regularem disciplinam ubi benedicente Domino viget, firmiùs constabiliri, sicubi verò exciderit, opportunis rationibus restitui (2), piisque carissimi in Christo filii nostri Ludovici Francorum regis christianissimi votis in idipsum laudabiliter tendentibus favorabiliter annuere cupientes, ac de dilectorum filiorum Guidonis Boust professoris in collegio Sorbonæ, et Francisci Vinot ex collegio Navarræ, doctorum facultatis theologiæ Parisiensis, probitate, integritate, prudentiâ, doctrinâ, caritate et religionis zelo plurimum confisi, et eorum singulares personas à quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis à jure vel ab homine quâvis occasione vel causâ latis, si quibus quomodolibet innodati existunt, ad effectum præsentium duntaxat consequendum, harum serie absolventes et

(1) On n'énonce pas absolument que le monastère soit exempt; mais qu'on dit qu'il l'est, ut asseritur.

(2) Ce n'est pas le pape qui pourvoit d'office à la visite de ce monastère; c'est le Roi, et non pas les religieuses, qui demande des visiteurs.

absolutos fore censentes, supplicationibus memorati Ludovici regis nomine nobis super hoc humiliter porrectis paternâ benignitate inclinati: eosdem Guidonem et Fran ciscum in visitatores apostolicos supradicti monasterii Monialium de Jouarre, cum facultatibus necessariis et opportunis, ut monasterium ipsum (1) tam in capite quàm in membris, ad præscriptum sacrorum canonum et (2) concilii Tridentini ac apostolicarum et ordinis prædicti constitutionum, auctoritate nostrâ apostolicâ visitent, corrigant atque reforment, eâdem auctoritate tenore præsentium constituimus et deputamus. Decernentes easdem præsentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos et quas spectat et spectabit in futurum plenissimè suffragari, et ab eis respectivè inviolabiliter observari, sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos, etiam causarum palatii apostolici auditores, judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his à quoquam, quâvis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari (3); non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac quatenus opus sit monasterii et ordinis prædictorum etiam juramento, confirmatione apostolicâ, vel quâvis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, et privilegiis quoque, litteris et indultis, et litteris apostolicis, aut contrariis præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis ; quibus omnibus et singulis illarum tenore, præsentibus pro plenè et sufficienter expressis, et ad verbum insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris ad præmissarum effectum, hâc vice duntaxat, specialiter et expressè

(1) Le monastère devoit être réformé dans le chef et dans les membres.

(2) Le pape, loin de déroger au concile de Trente, en ordonne l'exécution.

(3) Notez encore que le pape ne déroge pas au concile de Trente.

derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ apud S. Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die xxIII octobris M. D. C. LXXIX. Pontificatûs nostri anno quarto. Et infrà, F. Lucius.

Bref adressé à M. l'archevêque de Paris.

INNOCENTIUS PP. XI venerabili fratri archiepiscopo Parisiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Laudabilia fraternitatis tuæ in Ecclesiam Dei studia cum singulari prudentiâ, caritate, pastorali vigilantiâ, dexteritate et religionis zelo, ac in nos et hanc sanctam Sedem fide et devotione conjuncta nos adducunt, ut ea quæ nobis maximè cordi sunt, tibi libenter committamus, firmâ spe et fiduciâ in Domino freti, te expectationi et desiderio de te nostris cumulatè responsurum. Cùm itaque sicut (1) carissimi in Christo filii Ludovici Francorum regis christianissimi nomine nobis nuper expositum fuit in monasterio monialium de Jouarre, Sedi apostolicæ, ut asseritur, immediatè subjecto, ordinis sancti Benedicti, Meldensis diœcesis, (2) aliquid inordinatum reperiatur, quod idem Ludovicus rex operâ tuâ (3) ad rectam mo. nastica disciplinæ normam revocari plurimùm desiderat. Nos ipsius Ludovici regis piis votis hâc in re, quantùm cum Domino possumus, favorabiliter annuere, ac regularem in dicto monasterio observantiam, ubi benedicente Domino viget, firmius constabiliri, sicubi verò exciderit, opportunis rationibus restitui cupientes; supplicationibus memorati Ludovici regis nomine nobis super hoc humiliter porrectis benignè inclinati, ac deputationem duorum visitatorum ejusdem monasterii, à nobis per quasdam nostras

(1) Le bref demandé au nom du roi.

(2) Il y avoit quelque désordre au monastère de Jouarre dont le roi désiroit la réformation.

(3) Ce désordre regardoit le spirituel et la règle de la discipline monastique.

in simili formâ breves litteras die xx octobris proximè præteriti expeditas, quarum tenorem præsentibus haberi volumus pro expresso factum, harum serie (1) revocantes, te supradicti monasterii monalium de Jouarre, superiorem et visitatorem apostolicum cum facultate monasterium ipsum per te ipsum vel (2) alium, seu alios viros idoneos, vitæ probitate, morum gravitate, prudentiâ, caritate et religionis zelo, aliisque ad id requisitis qualitatibus præditos à te deputandos, tam (3) in capite quàm in membris, ad præscriptum sacrorum canonum et (4) concilii Tridentini decretorum ac apostolicarum et ordinis prædicti constitutionum, auctoritate nostrâ apostolicâ visitandi, corrigendi, atque reformandi, ac cum aliis facultatibus necessariis et opportunis eâdem auctoritate tenore præsentium constituimus et deputamus. Decernentes easdem præsentes litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac tibi et aliis ad quos et quas spectat et spectabit in futurum plenissimè suffragari, et ab eis respectivè inviolabiliter observari; sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos etiam causarum palatii apostolici auditores, judicari et definiri debere, ac irritum et inane, si secus super his à quoquam quâvis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari; (5) non obstantibus præmissis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, necnon quatenus opus sit, monasterii et ordinis prædictorum etiam

(1) Le pape révoque le bref ci-dessus où les sieurs Boust et Vinot étoient commis visiteurs.

(2) Le pape donne pouvoir à M. l'archevêque de Paris de subdéléguer.

(3) On exprime que le monastère de Jouarre avoit besoin de ré~ forme, tant dans le chef que dans les membres.

(4) Le pape ordonne l'exécution du concile de Trente.

(5) Le pape ne déroge pas au concile de Trente.

juramento, confirmatione apostolicâ, vel quâvis firmitate aliâ roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis et innovatis quibus omnibus et singulis illarum tenore præsentibus pro plenè et sufficienter expressis et insertis habentes, illis aliàs in suo robore permansuris ad præmissorum effectum, hâc vice duntaxat, specialiter et expressè derogamus, cæterisque contrariis quibuscumque. Datum Romæ, apud sanctum Petrum, sub annulo Piscatoris, die VII februarii, M. DC. LXXX, pontificatûs nostri anno quarto. Et infrà signatum, J. F. LUCIUS. Et au dos est écrit: Venerabili fratri Francisco archiepiscopo Parisiensi.

ARRÊT DU CONSEIL D'ÉTAT

SUR LE DERNIER BREF.

Extrait des registres du Conseil d'Etat.

Vu par le Roi, étant en son conseil, le bref de notre saint père le Pape, du septième février dernier, par lequel sa Sainteté a commis le sieur archevêque de Paris pour visiter et réformer le monastère des religieuses de Jouarre, ordre de saint Benoît, au diocèse de Meaux, avec pouvoir de subdéléguer un ou plusieurs commissaires; et voulant qu'il ait son effet, sa Majesté étant en son conseil, a ordonné et ordonne que ledit bref sera exécuté. Ce faisant, que par ledit sieur archevêque de Paris, ou ses subdélégués, il sera incessamment procédé à la visite et réforme dudit monastère des religieuses de Jouarre, et les ordonnances et réglemens qui seront faits par ledit sieur archevêque, ou ses subdélégués, pour raison de ce, exécutés nonobstant oppositions ou appellations, et sans préjudice d'icelles. Fait au conseil d'Etat du Roi, sa Majesté y étant, tenu

« PrécédentContinuer »