Images de page
PDF
ePub

1

norabile connubium in omnibus, et torus immaculatus. »> Ergo licet et clericis nuptias inire absque ullo sui status dedecore.

194. Resp. Illa verba Apostoli præcepti instar sunt jubet scilicet ut connubium servetur quoad omnia, nulla tori labe admissa, hac ratione ejus sanctitatem fidelibus commendans, adjectis etiam divinæ ultionis minis << Fornicatores enim et adulteros judicabit Deus. »> Explicatio hæc ex ipsa serie orationis deprompta 2 immerito deseritur a Protestantibus, ut honorem clericorum majorum nuptiis contra totius antiquitatis consensum vindicent. Profecto Chrysostomus Theodoro monacho, qui uxorem duxerat, nihil suffragari illud Apostoli testimonium censuit: << Bonum quidem nuptias et ipse confiteor honorabiles, inquit, nuptiæ et cubile immaculatum; fornicatores autem et adulteros judicabit Deus; sed tibi jam non est integrum connubii jura servare cœlesti enim Sponso semel junctum, illum relinquere, et uxoris laqueis implicari, adulterii crimen incurrere est ; quamvis millies hoc ipsum nuptias voces, ego tamen et adulterio illud tanto pejus affirmo, quanto major ac melior mortalibus Deus. »

195. Obj. 6. Contra Dei legem qua matrimonium præcipitur, vel saltem sancitur, divina data benedictione: << Crescite et multiplicamini, et replete terram; » 4 Apostoli legem tulisse censendi non sunt, quam et ne quidem ferre valuerunt.

196. Resp. Illa verba probant quidem Deum sanxisse nuptias in universum, eisque benedixisse, sed nequaquam ostendunt præceptum operi conjugii vacandi. Apostolus certe commendavit virginitatem : « Bonum est homini mulierem non tangere; » eamque donum divinitus datum prædicavit; qua ratione divinæ auctoritati derogasse censeri nequit.Exempla utriusque Joannis ostendunt matrimonium unicuique non injungi; quod e contra vetitum esse sacris ministris ex totius antiquitatis consensione liquet. Hujusmodi lex ab Apostolis lata haud temere censetur, quam nihil continere divinæ auctoritati adversum constat : nec enim divinis propagandi humanum genus consiliis repugnat, ut hominum ordo a nuptiis abstineat ad divinis rebus vacandum.

197. Obj. 7. Concilium Ancyranum anno 313 permisit nuptias diaconis, qui in ordinatione sua protestati fuerint se non posse continentiam servare : << Diaconi quicumque ordinantur, si iu ipsa ordinatione protestati sunt et dixerunt velle se conjugio copulari, quia sic manere non possunt, hi, si postmodum uxores duxerint, in ministerio maneant, propterea quod Episcopus eis licentiam dederit. >>

5

198. Resp. Illud decretum caruit effectu, quum juri universali ecclesiastico, contra quod nil potest Concilium provinciale, vel singularis Episcopus, adversaretur. Id in confesso est apud ipsos scriptores Græcos, Balsamonem, Zonaram, et Aristenium. Generalis lex

(4) Heb. xiii.4.

(2) Bloomfield adnotat : « Since the whole context is hortatory, the best expositors in genewith reason, agreed that the ellipsis here is not or but forw. » In locum.

ral are,

(3) Δίκαιος ὁ γάμος, σύμφημι καγώ τίμιος γάρ φησιν ὁ γάμος, καὶ ἡ κοιτη αμίαντος· πόρνους δὲ καὶ μοιχούς κρίνει ὁ νέος. σοὶ δὲ Αυκέτι δυνατὸν τὰ δικαια του γάμου φυλάξαι·

τὸν γὰρ ἐπουρανίῳ συναφθέντα νυμφίῳ, τουτον μὲν ἀφειναι, γυναικὶ δὲ ἑαυτον συνάψαι, μοιχεια δὲ πράγμα, καν μυριάκις αυτὸ γάμον καλης· μᾶλλον δὲ καὶ μοιχείας τοσούτῳ δεινό τεμιν, εσω κρείσσων ἀνθρώπων θέος. t. i. ep. II. n. 3. p. 38. ed. Paris. MDCCXVIII. (4) Gen. i. 28.

(5) Conc. Ancyr. apud Labb. t. i. p. 1467.

civili sanctione, Ancyrano statuto e diametro adversa, postea munita est : <«< Si futurus ordinari diaconus non habuerit uxorem conjunctam sibi, non aliter ordinetur, nisi prius ab ordinante eum interrogatus, promiserit posse post ordinationem et sine legitima uxore honeste vivere non valente eo qui ordinat, in tempore ordinationis permittere diaconum aut subdiaconum, post ordinationem uxorem accipere. » Insuper animadvertendum ipsos patres Ancyranos presbyteris vel Episcopis non eam fecisse facultatem.

Animadversio.

199. Ex disceptatis liquet cœlibatus disciplinam, quatenus vetat ne Matrimonium post Ordinem sacrum susceptum ineatur, derivari ab ipsa Apostolorum ætate, et fuisse semper Græcis pariter et Latinis communem: quapropter Anglicani, sectariique omnes inter quos versamur, clericis matrimonium permittentes, toti adversantur antiquitati.

Propositio.

Colibatus lex qua sacris Ordinibus insigniti adstringuntur, conjugii usu interdicto etiam iis qui duxerant ante ordinationem uxores, antiquissima est. 200. Probatur 1. Pontificum auctoritate. S. Siricius, Pontifex creatus anno 385, cœlibatum commendavit utpote lege insolubili statutum : « Dominus Jesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia legem venit implere, non solvere; ideo Ecclesiam, cujus sponsus est speciosus forma, castitatis voluit splendore radiare, ut in die judicii sine macula et ruga eam possit reperire. Quarum sanctionum sacerdotes omnes atque levitæ insolubili lege adstringimur, ut a die ordinationis nostræ sobrietati, et pudicitiæ, et corda nostra mancipemus et

corpora; dummodo per omnia Deo nostro, in his quæ quotidie offerimus sacrificiis placeamus. . . . . Et quia aliquanti, de quibus loquimur, ut tua Sanctitas retulit, ignoratione lapsos se esse deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non esse negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc, quo detecti sunt, quamdiu vixerint, officio perseverent; si tamen post hæc continentes se studuerint exhibere. Hi vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicæ Sedis auctoritate dejectos, nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla præsentia cavere nos præmonent in futurum, si quilibet Episcopus, presbyter, atque diaconus deinceps talis fuerit inventus, jam sibi omnem indulgentiæ per nos aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera quæ fomentorum non senserint medicinam. » De lege jam ab antiquis temporibus vigente nullum dubitandi locum relinquit Pontifex, tantas pœnas transgressoribus intentans.

2

[blocks in formation]

(4) Novell. cxxiii. c. xiv.

(2) Ep. ad Himerium Tarracon. c. vii.

(3) Ep. xcii. ad Rusticum Narbonens. c. iii.

Eliberitanum Concilium, quarto sæculo ineunte habitum, sic decrevit : « Placuit in totum prohiberi Episcopis, presbyteris, diaconibus et subdiaconibus positis in ministerio, abstinere se a conjugibus suis, et non generare filios quicumque vero fecerit, ab honore clericatus exterminetur.» Prohibitionem hanc vetere disciplina nixam esse constat ex aliis quæ damus documentis.

203. Concilium Carthaginense II. anno 390 exhibet Episcopum sic loquentem: « Cum in præterito Concilio de continentiæ et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitati per consecrationes annexi sunt: Episcopos, inquam, presbyteros, et diaconos, ita placuit, ut condecet sacrosanctos antistites et Dei sacerdotes, necnon et levitas, vel qui Sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter, quod a Deo postulant, impetrare; ut quod Apostoli docuerunt, et ipsa servavit antiquitus, nos quoque custodiamus. Omnibus placet, ut Episcopi, presbyteri, et diaconi, vel qui Sacramenta contrectant, pudicitiæ custodes, etiam ab uxoribus se abstineant. Ab omnibus dictum est Placet ut in omnibus, et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altari deserviunt. » 2

204. Carthaginense V. decrevit : « Cum de quorumdam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur, placuit Episcopos, et presbyteros, et diaconos, secundum priora statuta, etiam ab uxoribus continere. Quod nisi fecerint, ab ccclesiastico removeantur officio. »

[ocr errors]

205. Concilium Taurinate anno 397 statuit: «Hi autem qui contra inter

dictum sunt ordinati, vel in ministerio filios genuerunt, ne ad majores gradus Ordinum permittantur, Synodi decrevit auctoritas. »

Hæc Conciliorum decreta manifestum faciunt, legem cœlibatus quarto sæculo magna cum solicitudine a Præsulibus Ecclesiæ executioni demandatam, severissimis adjectis pœnis, et eam ab ipsa antiquitate servatam prædicari, imo ab Apostolis traditam, Christo ipso volente tanto decore suam ornari Ecclesiam.

206. Probatur 3. Patrum testimoniis. S. Basilius M. ad Paregorium presbyterum septuagenarium scripsit, hortans ut mulierem secum commorantem dimitteret, ut cœlibatus decor, juxta Nicænum Canonem, servaretur : « Nec primi, nec soli, Paregori, statuimus, ne mulieres cum viris cohabitarent: sed lege canonem qui a sanctis Patribus nostris Nicææ editus est, qui aperte prohibet ne sint subintroductæ. In hoc autem situm est cœlibatus decus et honestas, quod separati simus a consuetudine et consortio mulierum. »>

5

[blocks in formation]

(4) Can. xxxiii.

(2) Can. ii. (3) Ibidem.

(4) Can. viii. apud Hard. t. i. col. 960.

(5) Ep. ad Paregor.

(6) Expos. fidei Cathol. c. xxi. (7) Ep. L.

piunt, aut continentes, aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt ? »

209. S. Augustinus narrat se solere clericorum continentiam aliis, qui vehementes cupiditates se frænare non posse querebantur, proponere imitandam : « Solemus eis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerumque ad eamdem sarcinam subeundam capiuntur inviti, eamque susceptam usque ad debitum finem, Domino adjuvante, perducunt. » 2

Objectiones solvuntur.

210 Obj. 1. Apostolus Paulus suam uxorem alloquitur, ad Philippenses dum scriberet : « Etiam rogo et te, germane compar ouŝige grúose — adjuva illas. » 3

olim duxisse uxorem: quum igitur, uti animadvertit S. Hieronymus, « excepto Apostolo Petro, non sit manifeste relatum de aliis Apostolis, quod uxores habuerint: et cum de uno scriptum sit, ac de cæteris tacitum, intelligere debemus sine uxoribus eos fuisse; de quibus nihil tale Scriptura significet » Cæterum si id concedatur, possumus cum Hieronymo denegare eos post vocationem ad Apostolatum conjugii juribus usum, quum Petrus omnium nomine loquens, eos omnia propter Christum deseruisse dicat: « Petrus et cæteri Apostoli, ut ei ex superfluo interim concedam, habuerunt quidem uxores, sed quas eo tempore acceperant, quo Evangelium nesciebant: qui assumpti 211. Resp. Vox illa non necessario postea in apostolatum relinquunt offidesignat conjugem, sed et collegam, cium conjugale: nam cum Petrus ex uti adnotat Rosenmüller : « Zuçuyos non persona Apostolorum dicit ad Domitantum dicitur de matrimonio junctis, num : « Ecce nos reliquimus omnia, verum etiam de collegis, ut sit pro » et sequuti sumus te; » respondit ei Gurepos. Intelligit igitur Episcopum Dominus : « Amen, dico vobis, quoniam vel primum inter presbyteros Philip-»> nemo est qui dimiserit domum, aut penses. Alii Zsugor existimant fuisse >> parentes, aut fratres, aut uxorem, nomen proprium. » Marem, ut patet, »> aut filios propter regnum Dei, qui alloquitur Apostolus, qui alias testa- » non recipiat, multo plura in sæculo tur se cœlibem esse, et cupere ut » isto, et in sæculo futuro vitam æteromnes, sui adinstar, ea ex parte sint. » nam. » Joannes ideo a veteribus << Dico autem non nuptis, et viduis: præ aliis Apostolis celebratur, quod bonum est illis si sic permaneant, sicut junior vocatus ad apostolatum, virgiet ego. >> neum decus integrum servasse creditur: « Quem fides Christi virginem repererat, virgo permansit, et ideo plus amatur a Domino, et recumbit super pectus Jesu. Et quod Petrus, qui uxorem habuerat, interrogare non audet, illum rogat ut interroget. . . . . et ut brevi sermone multa comprehendam, doceamque cujus privilegii sit Joannes, imo in Joanne virginitas, a Domino virgine Mater virgo virgini

5

212. Obj. 2. Apostoli omnes uxores duxisse censendi sunt, Joanne forsan excepto, quem referunt veteres virginem mansisse, id veluti singulare illi tribuentes. Profecto Clemens Alexandrinus cœlibatus vindices arguit: « An etiam reprobat Apostolos? Petrus enim et Philippus filios procrearunt: Philippus autem filias quoque suas viris locavit. >>

7

....

213. Resp. De solo Petro constat eum discipulo commendatur. » In eo quod

(1) L. adv. Vigil.

(2) Lii. de adulterinis conjugiis.

(3) Philip. iv. 5. (4) In loc.

(5)1. Cor. vii. 9.

(6) L. 1. contra Jovin. c. xiv. (7) Ibidem.

(8) Ibidem.

de Philippi Apostoli filiabus dicit Clemens Alexandrinus, error est, quum a Philippo diacono, ante ministerium sacrum susceptum, genitæ sint. » De Fetro autem non constat eum unquam filiam habuisse, quam post apostolatum susceptum genitam non esse ex testimonio veterum explorata res est. Clemens certe non agit contra cœlibatum, quem laudibus potius effert, sed contra hæreticos qui « dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procreationem. >>

3

214. Obj. 3. Apostolus sibi licere contendit uxorem secum etiam in sacris missionibus circumducere, quum Apostolis cæteris id in more esset << Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi, sicut et cæteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? » 3 Hoc de mulieribus piis, de sua substantia Apostolis ministrantibus, non potest intelligi; nam πepage, circumducere, nempe in itineribus, est longe aliud, quam ut de mulierum harum studiis explicari possit. Accedit, quod Paulus de publicis sumptibus tractat. Innuit igitur, sibi competere jus postulandi, ut non tantum ipse, sed etiam uxor, quam habere possit comitem, ab Ecclesiis aleretur. Si vero ad tales mulieres proVocasset quæ sine sumptu Ecclesiarum, de suo Apostolis et fratribus Domini victum suppeditassent, plane sua causa cecidisset » Ita Rosenmüller.♦

215. Resp. Vox illa non obstat quin Apostolus de iis mulieribus loqui cen

seatur, quæ religionis studio Apostolos aliquos comitabantur, operam suam illis navantes, tum in re familiari, tum in edocendis foeminis. Quamvis harum quædam de sua substantia ministrarent, aliæ suam tantum operam dare poterant, ideoque sumptus augchantur earum occasione Equidem orientalium et Græcorum mores ejusmodi erant, ut Apostolis opus esset earum ministerio, et opera qua tamen carere voluit Paulus, ne oneri esset. 5 « Non uxores demonstrat ab Apostolis circumductas, » animadvertit Tertullianus, « quas et qui non habent, potestatem tamen manducandi et bibendi habent; sed simpliciter mulieres, quæ illis, eodem instituto quo et Dominum comitantes, ministrabant. Animadvertit S. Hieronymus : « Ubi de comedendo, et bibendo, ac de administratione sumptuum pra mittitur, et de mulieribus sororibus infertur, perspicuum est non uxores debere intelligi, sed eas quæ de sua substantia ministrabant. »7

216. Obj. 4. Saltem Petrum uxorem circumduxisse constat, adeo ut ejus cœlibatus post vocationem ad apostolatum gratis fingatur, imo contra Pauli testimonium. « Petrus, ut Clemens Alexandrinus l. vii. ex traditione refert, uxorem suam comitem habuit itinerum, quæ et coram ipso ad mortem ducta est. » Ita Rosenmüller. 8

217. Resp. De Cepha qui apud Corinthios suam operam fidei diffusioni navavit, non certo constat: sunt enim qui eum a Fetro putant discernendum.

(1) Act. xxi. 9. (2) L. iii. Strom. §. vi. (3) I. Cor. ix. 5. (4) In loc.

(5) In the eastern countries, for the reason mentioned, Rom. xvi. i. note 3, when people of condition travelled, they either lodged with their acquaintance, or carried servants with them, who provided such things as were necessary to their accommodation in the public lodginghouses. In the Gentile countries, where the apos. tles preached, they had no acquaintances or

friends with whom they could lodge; and therefore some of them, particularly the brethren of the Lord and Peter, found it necessary to carry about with them a wife (woman) to make provision for them at the expense of those to whom they preached. » Macknight Interpres hic vocem latiori sensu sumit pro muliere ministerium exhibente.

(6) Demonog. c. viii. (7) Adv. Jovinian. l. 1. c. xiv. (8) In I ad Cor. ix. 5.

« PrécédentContinuer »