Images de page
PDF
ePub

primus Ambrosianum palimpsestum et reperiit et legit; cujus vestigia secuti sunt, apud Germanos, imprimis Ritschelius qui multam operam, scripta multa Plauto impendit, et apud nos Eugenes Benoist, qui nuperrime fabulas quæ dicuntur Rudens, et Cistellaria notis doctissimis amplificatas restituit, nec non et Plautinum florilegium (si verbo uti licet) ad usum scholarum collegit. Quibus adscribendi sunt Geppert, Brix, Wagner, Fleckeisen, Studemund, et multi alii.

Sunt autem qui non neglecta, sed aliis relicta de lingua et numeris quæstione, moribus personarum præcipue studeant; qua in parte, nostrates viri præsertim inclaruerunt; vir eruditissimus, Boissier, qui olim Facultati litterarum Parisiensi doctissimam thesim proponebat: Quomodo Græcos poetas Plautus transtulerit, nec non Mauritius Meyer qui singulatim Plautinas personas evolvit, et eximius juvenis, morte raptus immatura, Carolus Labitte. Quibus libenter adnumerem et clarissimum virum Naudet, de quo nuperrime dixi, qui summa cum cura et felicitate, vernaculam in linguam Plauti comoedias transtulit.

Quorum opera quum pervolverem, pauca putavi me adjicere posse tam doctis de lingua et metris Plautinis laboribus, et ad alteram partem me con tuli. Varias autem inter personas quas Maccus

induxit, nullam tam ridiculam, tam jucundam quam servum mirabar. Quam juvabat Chrysali lepida dicta pæne audire! Quantam percipiebam voluptatem, dum Palestrio aut Libanus fallacias pararent, dum Pseudolus lenoni illuderet, dum Epidicus seni credulo nugas narraret! At sensim subveniebat voluptati nescio quæ tristitia, quum miserandæ eorumdem sorti attentius animum intenderem, quum, in Milite glorioso, Sceledrum audirem, exclamantem:

...

Scio crucem mihi futuram sepolchrum ;

Ibi mei majores sunt siti, pater, avos, proavos, abavos1,

aut in Captivis, Hegionem Tyndaro minantem:

...

Ducite,

Ubi ponderosas, crassas, capiat conpedes !

Inde ibis porro in latomias lapidarias ;
Ibi quom octoros alii lapides ecfodent
Nisi cotidianus sesquiopus confeceris,
Sexcentoplago nomen indetur tibi2.

quum sexcentos demum locos similes invenirem quibus me poeta de miserabili apud Romanos conditione servorum, certiorem faceret.

1 Miles gloriosus, act. II, sc. Iv.

2 Captivi, act, III, sc. v.

Non ignorabam quosdam inter recentes fuisse qui putarent Plautum in his locis non Romanos mores, sed Græcos ostendere, quippe qui Græca exemplaria toto in comoediarum contextu secutus sit1; quam quæstionem locus erit attentius examinandi. Hic tamen affirmare non dubitem Græca sub imagine, Græco sub titulo Romanis moribus multa propria Plautum adjecisse, et vere servos Romanos, in ejus comoediis, vivere ac pati.

Unde mihi animus fuit de servis Plautinis hoc in opusculo inquirere, ostendere quos Plautus noverit, quos pinxerit, fallaces ac malos semper, ut plerique arbitrari videntur, an contra et bonos et frugi aliquando. Et quum manifestum sit recentiores comicos poetas antiquis ex fontibus hausisse, quum Plautum sæpissime nostri imitati sint, quum nostrorum servorum qui in scenam prodierunt Pseudolus et Epidicus vere proavi videantur, non inutile forsan erit nepotes cum majoribus componere et inquirere utri utris, in tam diversis ætatum, locorum, morum conditionibus, pejores appareant.

1 Vide Boissier, Revue des Deux Mondes, décembre 1868.

II

Priscam ad comoediam animum intendenti, Plautinasque fabulas perlegenti mirandum erit poetam, paucissimis cum personis tam varia finxisse dramata. Quum semper iisdem Plautus usus sit, mutatis nominibus tantum, hoc tamen obtinuit ut spectatoribus novæ semper esse videantur personæ. Nullus vero, omnes inter comœdiæ actores tam varius quam servus apparet, dum ceteros si quis inspiciat, parasitas dico et senes et mulieres et juvenes, eos multo sibi constantiores inveniat.

Parasitum, imprimis, sibi semper constare satis superque patet. Quum enim novem in como

diis Plautus hanc personam induxerit, in Asinaria, in Captivis, in Curculione, in Menæchmis, in Milite glorioso, in Rudente, in Persa, in Sticho, in Bis Compressa, eamdem mentem, mutato nomine tantum, parasitum servare eosdemque profiteri sensus haud immerito dixerim, quos hisce versibus Peniculus, in Menæchmis, expressit :

Quem tu adservare recte, ne abfugiat, voles,
Esca atque potione vinciri decet...

Dum tu illi, quod edat et quod potet, præbeas
Suo arbitratu et adfatim cotidie

Nunquam edepol, fugiet 1.

Hoc unum sibi semper proponunt parasiti ut edant atque potent et ad id attentissimo animo tendunt ut sibi benevolos et aliquando gratos efficiant hospites. Omnes, ut Ergasilus, confidentiam habent in ventre. Præteritum tempus quoties in memoria revolvunt, toties deplorare incipiunt et desiderare quod juventus ridiculos inopesque abs se segregaverit, ipsique opsonent, quæ parasitorum ante erat provincia3; hospi

1 Menæchmi, v. 87 et seq.
2 Vide Captivos, act. IV, sc. II.
3 Vide Captivos, act. III, sc. I.

« PrécédentContinuer »