Images de page
PDF
ePub

III

Non, hercule, mihi in animo est ut, hoc opusculo, de servorum conditione apud antiquos in universum disseram, quum tot viri ingenio præstantes ad hoc studium sæpissime animum inten-derint; rem tamen ad nostram serviles miseriæ magis pertinent quam ut illas omnino omittendas

esse censeam.

Ad id infortunii servus apud Romanos, si Plauto fidimus, deciderat ut vix pro homine reputaretur, ut patria careret1, ut uxorem ducere

1 Chrysalus, in Bacchidibus, herili patriæ salutem his impertit: Herilis patria salve, quam ego biennio

Postquam Line in Ephesum abii, conspicio lubens.

non posset1. Seu captivus, seu verna sit, herili semper sub potestate jacet ; illum herus, ut Hegio Philocratem et Tyndarum, in Captivis, e quæstoribus emit, aut e pueritia educat, quem contumeliis, conviciis, virgis quotidie lædit, quem ad lapidicinium, ad crucem etiam mittit, vitæ necisque arbiter, quem nihili facit et tam parvi æstimat ut quibusdam audacissimus Leonida in Asinaria videatur, mercatori respondens :

Tam ego homo sum quam tu 2.

Seu juvenes, seu patres hoc tantum curant ut illo utantur ut instrumento (nempe eum instrumentum vocale dicere Varro non dubitat)3. Quod si quid hero male verterit, si pater sese illusum senserit, aut si filius nummos optatos haud invenerit,

1 Vide Casinæ prologum :

Sunt heic, quos credo nunc inter se dicere:

« Quæso, hercle, quid istuc est ? servileis nuptiæ
Servine uxorem ducent, aut poscent sibi?

Novom adtulerunt quod fit nusquam gentium. »

At ego aio hoc fieri in Græcia et Carthagini,

Et heic in nostra [etiam] terra, in Apulia.

2 Asinaria, act. II, sc. Iv.

3 Nunc dicam agri quibus rebus colantur. Quas res alii dividunt in duas partes, in homines et adminicula hominum, sine quibus rebus colere non possunt ; alii in tres partes instrumenti genus vocale et semivocale et mutum vocale, in quo sunt servi; semivocale, in quo sunt boves; mutum in quo sunt plaustra (Varron, de Re Rustica, I, 17).

hei mihi, quas calamitates servo impendere prævideo! aut loris cædetur, aut in ergastulum conjicietur, aut cruci etiam suspendetur. Quæ sint illa supplicia, quibus cruciatibus afficiantur servi plurimis in fabulis expressit Plautus, et quanquam comici magis sit proprium risum quam fletus movere, horrorem tamen credam Quiritibus, dum formidanda narraret ergastuli arcana, poetam intulisse. Qui fuerint, ut exemplo utar, sui cruciatus, his memorat, in Captivis Tyndarus:

Vidi ego multa sæpe picta, quæ Acherunti fierent
Cruciamenta; verum enimvero mulla adæqua'st Acheruns,
Atque ubi ego fui in lapidicinis. Illic demum'st locus,
Ubi labore lassitudo omni'st exigunda ex corpore 1.

Ergo Plautinus servus, quum semper pro hoste habeatur, contumeliis cruciatibusque afflictus sit, quo se convertet? Aut herum oderit et ad id unum tendet ut ulciscatur, pravissimaque voluntate fretus, patres natis, natosque patribus opponere

Captivi, act. V, sc. Iv. Et nunc quid patiantur in pistrino servi si velis inquirere, audi, precor, Apuleium : « Dii boni, quales illic homunculi vibicibus livedinis totam cutem depicti dorsumque plagosum scissili centunculo magis inumbrati quam tecti. Nonnulli exiguo tegili tantummodo pubem injecti: cuncti tamen sic tunicati, ut essent per pannulos manifesti. Frontem litterati et capillum semirasi atque adeo male luminati, et in modum pugilum qui pulvisculo perspersi dimicant, farinulento cinere sordide candidati. » (Apul., Metam., 1x.)

conabitur; aut labore suppliciisque confectus, ad id, velut Sosia, infortunii perveniet ut jugum ultro patiatur, seseque herili voluntati tradat:

Tuus sum;

Proinde ut commodum'st et lubet, quidque facias,

et mox :

Miserrima istæc miseria est servo bono,

Apud herum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur 1.

Nulla ergo infelicior, nulla majore miseratione digna conditio videtur quam servorum, meliusque capto fuisset medio in prælio occidi quam vivam Romanorum prædam fieri et vitam inter pistrinum et crucem degere.

Si Terentio confidimus, Scipionum tempore, se in melius vertere servorum sors, nedum pejor sit, videtur. Quid vero fiet postea? Diceres quidem atroces pugnas, quas servile peperit odium, partibus servorum profuisse, et post Eunum, post Cleonem, post Spartacum, humaniores se clementioresque Romanos præbuisse. Tullius Tirone suo, velut amicissimo et familiarissimo utitur, quod epistolis ad eum missis satis superque patet. Temporibus Augusti, inclyta in satyra qua Da

1 Amphytr., act. II, se. 1.

vus irridet herum illumque ridiculis petit objurgationibus, Flaccus nobis multo feliciorem servum exprimit:

Jamdudum ausculto, et cupiens tibi dicere servus

Pauca reformido. - Davus ne? Ita, Davus, amicum
Mancipium domino et frugi, quod sit satis hoc est

Ut vitale putes.

Age, libertate decembri

Quando ita majores voluerunt utere, narra 1.

Sed et longius licet pergere, et mox Senecam audiemus, elata voce, servorum jura proclamantem: << Libenter cognovi... familiariter te cum servis tuis vivere. Hoc prudentiam tuam, hoc eruditionem decet. Servi sunt ? imo homines. Servi sunt? imo contubernales. Servi sunt ? imo conservi, si cogitaveris tantumdem in utrosque licere fortunæ... Proverbium jactatur: Totidem esse servos quot hostes; non habemus illos hostes, sed facimus. Alia interim crudelia et inhumana prætereo, quod ne tanquam hominibus quidem, sed tanquam jumentis abutimur... Vis tu cogitare, istum quem servum tuum vocas, ex iisdem seminibus ortum, eodem frui coelo, æque spirare, æque mori?? >>

Nec obliviscendus Trimalcio quem Petronius

1 Horat., Sat., lib. II, vi.

2 Senec., ad Lucilium Epist., XLVII.

« PrécédentContinuer »