Images de page
PDF
ePub

dacia profert verba, jam imminentem procellam monentia et quasi furentem Austrum sonantia. Nondum ad id arrogantiæ Sganarellus venerat ut in potentes et proceres aperte inveheretur; videtur tamen jam illis invidere qui talia crimina inulta tolerent et diem ultionis votis exoptare.

Solus ergo hic famulus, inter omnes quos Molierus finxit, temporis ipsiusque poetæ mentis speciem fidelem nepotibus præbet. Scapinum, Mascarillumque minimi posteri facient quos nimia cum cura, nimia, ut ita dicam, cum religione, latinis ex exemplaribus, noster imitatus est, di-versorum temporum oblitus; et si quis olim inquirere voluerit quid sit apud poetas nostros famulus, quomodo hanc personam Molierus intellexerit, ad Sganarellum semper oculos convertere necesse erit, quippe qui tam manifeste offerat quid de ipsis poeta senserit.

VIII

Forsitan aliquis, perlecto hoc opusculo, post quam plurimis in locis Molierum et Plautum inter se collatos viderit, interrogabit utrum utri anteponam. Cui respondebo non mihi in animo esse tantam componere litem, quum uterque poeta apud suos omne punctum tulerit, et omnium plausibus exceptus sit. Operæ tamen pretium esset recentiorem comoediam antiquæ opponere, utrumque poetam, alterum apud Latinos, alterum apud nos longe eminentissimum, singulatim conferre et quid uterque de moribus censuerit æquo animo considerare. Difficile sane periculosumque, sed litteris et philosophiæ utilissimum opus ille ag

grederetur qui tanto studio mentem intendere vellet, qui nostra, quæcumque sunt, perficiens incœpta, et paulatim utriusque comoedias omnes evolvens, quid sit boni, quid mali, personas apud omnes æque pensaret trutina; qui demum, servatis locorum aetatumque conditionibus, Harpagonem Euclioni, Frosinam Cleeretæ, amatores amantibus, mulieresque mulieribus opponeret. Quibus inter se collatis, meo quidem sensu, recta ex existimatione, Molierum ingenio et arte præstare videretur; veterem enim apud poetam, non tam sibi constantes personas, non tam comptos elegantesque versus, nec tam venustum lepidumque sermonem, nec, ut ita dicam, tantam inter dramatis partes congruentiam invenires. Hoc enim recentiori poeta contigit, ut lingua ad unguem perfecta usus sit, ut dum antiquo ex fonte hauriret, nec Rabelæsum, nec æquales spreverit Italos, nihilque intentatum relinquens, omnes, si licet hoc uti verbo, adhibens artis machinas, vi antiquorum comicæ Gallicos sales miscuerit. Quod si quis vero bene vivendi præceptor, optimorum morum defensor, de Plauto et Moliero disserere jucundum haberet, inspiceretque utrum hic an ille majore studio virtutis causam amplexus sit et magis recti atque honesti partibus profuerit, veterem rudemque poetam recentiori elegantique

72

DE SERVIS APUD PLAUTUM

præstare forsan fateretur. Quanquam fabulis pæne in omnibus et tibicinas, et rapaces meretrices, avidosque lenones, quos Gallico sermone vix nominare audemus, in proscenium Maccus induxerit, non dubito tamen quin ille victrici palma donetur qui ætatis suæ mores secutus has turpes personas ridendas caveæ proposuerit, nec atrii limina violare, nec matronas aut virgines indu cere tentaverit, nec egregios fingere servos dubi taverit, dum noster, qui, optimatum plaudente coetu, et conjugum fidem et natorum erga parentes reverentiam non semel irridere ausus est, et pessimos servos, quia servi sunt, ut ita dicam, pinxit, quum jamdudum et philosophia, et scriptæ leges, et divina demum institutio famulos heris pares esse proclamarent, posteriorem tantum locum obtineret.

VIDI AC PERLEGI:

Lugduni, die quarta mensis julii 1875,

FACULTATIS LITTERARUM IN ACADEMIA LUGDUNENSI DECANUS,

G. A. HEINRICH.

TYPIS MANDETUR: LUGDUNENSIS ACADEMIE RECTOR, DARESTE.

LUGD

EX TYPIS PITRAT, VIA GENTIL, 4.

« PrécédentContinuer »