Images de page
PDF
ePub
[ocr errors]

CARE ET VENERANDE MEMORIE

PATRUI AMANTISSIMI

AMATISSIMI

GEORGII CHALANDON

AQUENSIS, ARELATENSIS ET EBRODUNENSIS

ARCHIEPISCOPI

DE SERVIS

APUD

PLAUTUM

Quum Plautum sæpissime legerem, ejusque fabulas, novam in lucem diligenti egregiorum virorum cura editas, pervolutarem, quum scripta colligerem in quibus homines solertia animi et eruditione pollentes de lingua et numeris Plautinis doctissime disseruerunt, summa conficiebar voluptate, tum poetæ ingenium miratus, tum interpretum scientiam. Gaudebam tantum virum a severiori, ne dicam injurioso, Flacci judicio tandem vindicatum, qui dum proavos vituperaret quod

Plautinos sales et numeros plus æquo laudaverint, ipse vituperationi occurrit inurbanum lepido seponere dicto non satis potuisse. Quid enim Plauto lepidius? Adjiciam, quid in ipsis jocis serius? Nempe qui hos tam facetis dictis ad risum continuo impellit, aptissime docet qui fuerint, Punicorum bellorum tempore, mores Romanæ civitatis quam ob causam illum hisce verbis, in Comoediarum præfatione commendat Naudet: « Quantum ad Romanorum mores domesticos ususque civiles, nempe vitam populi interiorem pernoscendam studiosos Plautus adjuvet, quis nescit prudens istarum disciplinarum arbiter? Adeo ut ejus comoedias, nisi oblectamenti causa legeris, tamen tanquam historicæ bibliotheca grande supplementum ad manum habeas necesse fuerit?? >>

Inde fit ut duplex sit legendi ac mirandi Plauti ratio: alii enim linguæ poetæ præcipue animum intendunt, alii moribus. Sunt qui, his temporibus, novum quasi Plautum in manu scriptis ac palimpsestis quæsiverint, inter quos vir nobilissimus Italus, Angelo Mai, optime de litteris meritus, qui

1 Horace, Epistol., lib. II, ep. 1.

2 Plauti comœdiæ, cum selectis variorum notis et novis commentariis, curante J. Naudet. Præf., p. ij.

« PrécédentContinuer »