Images de page
PDF
ePub

SALOMONIS.

CAPUT PRIMUM.

Osculum oris: ubera: odores: tractio: cellarium: nigra, sed forosa: ornatus: pulchritudo: lectulus: tigna: laquearia.

1. OSCULETUR me osculo oris sui : quia meliora sunt ubera tua vino,

* Canticum canticorum. Non tam quòd sit omnium longissimum, quàm quòd sit omnium longè præstantissimum ; neque tantùm inter ea cantica, quæ Salomon benè multa composuerat, (fuerunt enim carmina ejus quinque et mille : III. Reg. iv. 32.) sed etiam inter omnia quotquot sunt cantica, cùm in eo canatur præcellentissimum incarnati Dei et Ecclesiæ sacramentum, eaque quæ nunquam excidit, et virtutum omnium major est, caritas. Unde Bernardus ait, Serm. 1. in Cant. n. 8. « Pro sui excellentiâ, nuptiale hoc carmen » hujusmodi titulo præsignatur, ut meritò Cantica Canticorum sin» gulariter appelletur; sicut is quoque cui canitur, singulariter est » dictus, rex regum, dominus dominantium. Salomonis: pacifici, » quod nomen convenit principio libri, qui incipit à signo pacis; » quod est osculum »>. Bern. ibid.

PRIMA DIES.

1 Osculetur me osculo. Peracto ex more nuptiali couvivio, solemnique precatione factâ, cujus exempla et in Genesi et in Tobiæ libro habentur; Gen. xxix. 22. 23. Tob. vII. 15, 17, 19. sponsa castissima vesperi ad virum introducta est : ibique sumendum nuptialis hebdomadis initium, Hebræorum more, qui dies à vesperà numerabant. Sponsus autem summo mane, quod passim in hoc libro videre est, BOSSUET II.

15

mam,

prorum

amore quidem incensus, nihil tamen infractus ad mollitiem, consueta rusticana pastoralisque vitæ officia repetiit. Interim sponsa evigilans amore tabescebat; cùmque puellæ comites frustra solatia, frustra fomenta adhiberent, desideriis votisque confecta, pit in has voces: Ipse, ipse unicum solatium, atque unicus amor, ipse osculetur me osculo oris sui: osculo: ex osculis. Heb. id est, uno ex osculis; quasi diceret: volo quidem, congeminet et conturbet oscula; sed interim reficiet vel unum. Oris illius pulcherrimi, suavissimi, facundissimi: quo, more amantium, totam infundat aniet eliciat meam : Amb. de Isaac, cap. 3. Mihi enim vivere Christus est: Phil. 1. 21. et, Vivo autem, jam non ego: Gal. 11. 20. Ecclesia igitur quâ parte perfecta est, hoc est, sublimes animæ divino amore percitæ, unoque spiritu afflatæ, conjunctim et singulatim hæc dicunt, et synagoga quidem : Qui tamdiu locutus est per prophetas, ipse nunc adsit. Ecclesia verò novi Testamenti, quam hîc magis spectamus, jam nupta, jam potita, postulat, ut non per speculum et in ænigmate ac per fidem, sed ipse manifestâ in luce refulgeat. Ac sublimes animæ, alii alia; ego sacrosanctum osculum flased oris, quod est sponsæ. gito, non pedum, quod pœnitentis est, Sponsa porrò sponsi osculo perfruitur, dum verba vitæ percipit, et velut in ipso dicentis ore legit, diffusamque in labiis haurit gratiam ; PS. XLIV. 3. exclamans cum Petro: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes. Joan. vi. 69. Verba autem audit, non sonantia foris, sed intus immissa, ipso Spiritu sancto infuso, quod Patris et Filii osculum est. Hic ergo exhibetur anima justificata à peccatis, et conjugata Verbo: quæ jam conversa sit ad perfectiorem vitam et Christum experta, amplexus repetat. Ad amoris impetum pertinet statim ab osculi desiderio inchoare, nullâ circuitione, ac sponso nequidem appellato. Sic Maria Magdalene ad Christum, quem hortulanum putabat; si tu sustulisti eum. Joan. xx. 15. Ad eumdem impetum pertinet, quòd ab unâ personâ statim ad aliam transfertur oratio; à comitibus ad sponsum, quem, amore capta, ut præsentem alloquitur, cùm ait : Meliora sunt ubera tua vino: ubera tua: amores tui: Heb. nunc et ita passim in hoc Cantico. Antiqui autem interpretes habent ubera, haud magno discrimine utriusque vocis apud Hebræos: neque abludit ubera enim delicia mera amores meri; quæ sponsi ubera Patres intelligunt duo testamenta amorem spirantia, promisso primùm, deinde exhibito Christo. Ubera autem matrem et nutricem sonant. Quisquis ergo vult Christi hærere uberibus, atque inde lac sugere, simplice animo ad christianæ vitæ redeat infantiam. Meliora: vino: sic illa apud Salomonem: veni:

sensus;

[ocr errors]

2. Fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum : ideo adolescentulæ dilexerunt te.

3. Trahe me post te curremus in odorem un

inebriemur uberibus; sive amoribus. Prov. VII. 18. Inebriat Christi amor, ac mentem extra se rapit. Unde Paulus: Sive mente excedimus, Deo: sive sobrii sumus, vobis. II. Cor. v. 13. Et nolite inebriari vino..... sed implemini Spiritu sancto. Ephes. v. 18. quam ebrietatem, in discipulis Spiritu pleni, Petrus agnoscit. Act. 11. 15, 16, 17.

2

Fragrantia unguentis optimis : ad odorem unguenta tua optima: Heb. Idem iisdem verbis sponsus sponsæ dicit, infrà, IV. 10. Habet Christi amor omnia quibus animæ capiantur: inest gustus velut sapor vini; inest vis delectans et inebrians animas; inest fragrantia à longinquo etiam alliciens, qui verus est christianæ gratiæ fructus, ut longé licet positi, et extra nos rapti, ad Dominum trahamur, ut habet sequens versus. Christi ergo bonus odor est prædicatio Evangelii, et suavitas gratiæ. Oleum : eadem vox Heb. quæ suprà, unguentum. Nomen tuum : nam ab unctione, Messia seu Christi nomen : quod Evangelii prædicatione toto terrarum orbe diffusum est: et consonat illud Psalmi XLIV. 8. Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Adolescentulæ fideles animæ in novitate vitæ ambulantes, ac spiritu, velut musto recente, plena.

:

3 Trahe me post te curremus. Cupit sponsa tam arcté alligari sponso, ut quocumque ierit pertrahatur: neque, inquit, invitam rapies, ego enim et comites ultro sequemur, et quidem cursu, unguentorum tuorum suavitate perductæ. Trahe me, qui dixisti : Omnia traham ad me ipsum: Joan. x11. 32. et, Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum : ibid. v1. 44. In odorem unguentorum tuorum: deest Heb. Rectè tamen explicationis causâ ex ante dictis repetitum. Post te curremus; si traxeris. Omnis enim qui audivit et didicit, venit ad te, ibid. 45. neque quisquam sapientiæ se conjungit, nisi quem ipsa prior invitaverit, infunderitque aliquid suî. Sponsa ergo, quantumvis vehementissimo amore incitata, agnoscit se, nisi tractam, blandâque vi ductain, accedere non posse. Præclaré Ambrosius; lib. 1. Ep. 1. Anima osculata Verbum Dei, modum non capit..... Cupit attrahi ut sequi possit. Propterea adolescentulæ dilexerunt te : propterea certamus, sed comprehendere te non possumus: attrahe nos ut possimus currere, ut odore

guentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te.

4. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.

unguentorum tuorum, accipiamus virtutem sequendi. Idem. n. 10. de Isaac 3. Attrahe nos; curremus: habemus enim cupiditatem sequendi, quam unguentorum tuorum infundit gratia. Sed quia cursus tuos æquare non possimus, attrahe nos, ut auxilio tuo fultæ, vestigüis tuis possimus insistere. Si enim tu attraxeris, curremus et nos. En suavis prædicatio gratiæ. Trahe me : curremus: quòd Ecclesia et una sit et plures omnesque animæ in eam unitatem concurrant; tum quòd sublimes animæ ut Petri, ut Pauli, validė tractæ, aliis verbo et exemplo pertrahendis inserviant. Introduxit me rex, in cellaria : in cubicula sua : Heb. in secretaria, in thalamum, sive conclave intimum; in arcanos Scripturarum sensus. Et quidem non mirum est quòd amantissimus novæ sponsæ ostendat omnia : illud suavissimum, quòd ad intima deduxerit beatis amplexibus fruituram; atque id ipsa sponsa jactat ad comites, quod sublimiores animæ interdum faciunt, ut et inferiores trahi se sinant, tum etiam ex gaudii redundantià. Rex : tametsi rex Salomon hîc ludit cum Sulamite regis filiâ sub pastoralis vitæ formâ, tamen interdum majestatis signa præsertim ex personâ sponsæ resumit, gratioremque familiaritatem facit ipsa majestatis recordatio. Quoties autem sponsa vocabulo regis utitur, significare videtur, animam ad divinam Christi naturam carne transgressâ penetrasse ; unde hîc in cubiculum, in ipsum penetrale admittitur. Exultabimus in te : statim enim ad sponsum redit. Recti diligunt te; eò sponsæ carior, quò bonis omnibus amabilior; et meritò ad Christum; recti diligunt te: tu es enim ipsa veritas, tu rerum omnium regula et modus.

4 Nigra sum, sed formosa: aliud enim est color, aliud venustas oris ac lineamentorum membrorumque, et totius corporis apta connexio; nigra autem sive fusca, quia perusta sole; colore adventitio, qui facilè detergatur, unde infrà, vi. 2, 4. candor ejus prædicatur. Sponsa autem, sponsi pulchritudine intellectâ, veretur ne parum illi placeat, fateturque se decoloratam anteactæ vitæ peccatis. Excusat tamen eum colorem, quòd non tam nativus sit, quàm aliunde advenerit, formosæ ex opere Dei, deletisque peccatis ad primævi

5. Nolite me considerare, quòd fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi.

6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi

coloris splendorem et gratiam redituræ. Sicut tabernacula Cedar: Adducit quæ et nigra placeant, ut tentoria Arabum ac præsertim Salomonis ipsius, quæ caprinis pellibus per se nigris exterius tecta, intus tamen aulæis ac tapetibus pretiosis niteant; quâ prope figurâ dixit Virgilius, Ecl. 10.

Et nigræ violæ sunt, et vaccinia nigra :

nisi quòd hîc exempla magnificentiora protulit Salomon. Ecclesia igitur in terris peregrinata veré simillima est regiis tentoriis soli, pulveri, pluvia expositis, adeoque extrà deformibus ac nigris, intus ornatis. Sic se habet Ecclesia, verbum crucis ac stulta Dei prædicans: I. Cor. 1. 18, 25. quæque in mysterio abscondita est sapientiam, ibid. 11, 7. apparentque extrà ignobilia mundi, ibid. 1, 28. et Paulus cujus sermo contemptibilis, ac præsentia corporis infirma; II. Cor. x. 10. intus, arcana sapientiæ Dei, meritòque Salomon Psalmista accinit dicenti: Omnis gloria filiæ regis ab intus. Ps. XLIV. 14.

5 Nolite me considerare, quòd fusca sim. Solent mulieres excusare decoloratum vultum, ejusque causam in alios refundere. Sic ista, cujus specie fideles animæ adumbrantur, coactam se dicit à fratribus alienam custodire vineam, cùm delicata nec custodiret suam. Hoc autem competere videtur Ecclesiæ in pastoribus, quos ad custodiendam vineam, ipsam scilicet Ecclesiam, fraterna cogit caritas, cùm se ad se ipsos custodiendos minimè sufficere posse putent; atque hinc maculæ ex necessitate conversationis humanæ ; quod sæpe Augustinus, Gregorius, Ivo Carnotensis vir sanctissimus, et alii deplorant, ac solitudinis desiderio suspirant. Decoloravit me sol: vehemens tentatio, meridiano ardori comparata: unde dæmonium meridianum. Ps. xc.

6 Indica mihi. Hic incipit intervenire sponsus, velut dilecta sponsæ citatus suspiriis et clamoribus; exoriturque blandum utrinque colloquium; et illa confestim : Indica mihi : quasi diceret : tardus advenis; at si venire te pigebat: Indica mihi..... ubi pascas, ubi

1

« PrécédentContinuer »