Images de page
PDF
ePub

INTROITUS,

>>Je voudrais qu'on fondât un prix", ait Frédéric Bastiat, »non de cinq cents francs, mais d'un million avec couronnes, croix et rubans, en faveur de celui, qui donnerait une bonne, simple et intelligible définition de ce mot: l'Etat." (1)

Et revera diversissima definitio sit necesse est, pro variis sententiis, quaenam caussa fuerit, quare homines sese in civitatem collegerint, quisnam finis sit, quem sibi civitatem proponere oporteat. Multum inter antiquioris et recentioris aetatis viros doctos de caussa civitatis disputatum est; videtur autem nunc temporis, omnino iis esse assentiendum, quae monet Vir Ampl. de Bosch Kemper (2): »De

(1) L'état par Frederic Bastiat, Paris 1849.

(2) Handleiding tot de Kennis van het Nederl. Staatsregt en Staatsbestuur, Amst. 1851.

1

zamenleving der menschen is een noodwendig gewrocht van de eigenschappen en vermogens, die God in den mensch gelegd heeft. Zij ontspruit niet uit de vrije menschelijke wilsbepaling, maar is onafscheidelijk van den natuurlijken aanleg van den mensch." Non minus acriter autem de fine civitatis dissenserunt eruditi, quorum multorum enumeratis systematibus, unum optimum mihi sumere verum finem civitatis in animo est.

Systemata, quibus praesertim varii temporis scriptores civitatis finem instruxerint, pro variis de civitate ipsa ejusque origine opinionibus, erant diversissima. Inquirentes enim, quam ob causam homines sese in civitatem contulerint, statim et recte finem sese proposuisse homines existimabant, in quem impetrandum, civitatem, ut ita dicam, condidissent. Recte omnino quod huc attinet, monet Silvester Jordan (1): Ja von dem Staate kann gar nicht gesprochen werden, ohne zugleich seinen Zweck mit aufzufassen, weil er erst durch diesen wird und ist was er seinem Begriffe und seinem innern Wesen zufolge sein soll, und sich erst durch diesen von jedem andern Vereine wesentlich unterscheidet, in seinem Zwecke also eben sein wezentliches Artmerkmal (nota s. differentia specifica) liegt.

Inprimis hoc in antiquioris aetatis scriptoribus videndum, qui nempe civitatis finem fere omnes in

(1) Versuche über allgemeines Staatsrecht in systematischer Ordnung und mit Bezugnahme auf Politik vorgetragen, Marburg 1828.

felicitate civium promovenda collocantes, primum inquisiverant, quare homines in civitatem coiissent; quum autem illis constaret, ob nullam aliam caussam hoc accidisse, quam ob vehemens conjunctionis, societatis et felicitatis desiderium, (1) quod Deus omnibus imposuit, facile certe concludebant civitatis finem in eo esse ponendum, quod omnes cives finem impetrarent, ob quem sese in civitatem contulissent. Inter complures alios tantum Aristotelem, Platonem et Ciceronem afferre liceat, In Graecorum philosophorum scholis praeterea etiam civitatis finis a vitae fine pendebat, quem varii variis modis sibi proponebant. Aristoteles his verbis omnium societatum, idcirco etiam civitatis finem esse significat: εὐδαιμονία τέλειον δή τι φαίνεται, καὶ αὐταρκες ἡ εὐδαιμονία πάντων τῶν πρακτῶν οὖσα τέλος.

Plato identidem, evdauovías, summum ponit civitatis finem, et addit: non partem civitatis sed totam illa frui debere felicitate civitatem » οὐ μὴν πρὸς τοῦτο βλέποντες τὴν πόλιν οἰκίζομεν, ὅπως ἕν τι ἡμῖν ἔθνος ἔσται διαφερόντως εὔδαιμον, αλλ' ὅπως ὅ τι μάλιστα ὅλη ἡ πόλις sqq.

[ocr errors]

Cicero sic philosophatur (2): »Omnis ergo populus, qui est talis coetus multitudinis, qualem exposui, omnis civitas, quae est constitutio populi,

(1) Fuerunt praesertim tres apud veteres de civitatis origine opiniones: imbecillitas enim hominum, indigentia et societatis amor, de quibus luculenter agit Cons. Hartog Hyman Tels in Dissertatione de jure publico usque ad Huberum, L. B. 1838.

(2) De Republica L. 1. cap. XXVI. Ed. Angelo Maji.

omnis respublica, quae, ut dixi, populi res est, consilio quodam regenda est, ut diuturna sit. Id autem consilium primum semper ad eam causam referendum est, quae caussa genuit civitatem" (i. e. concordiam, felicitatem mutuamque utilitatem (1)).

Non ita autem solam felicitatem civitatis finem sibi sumebat Cicero, ut juris tutelam, a civitate praestandam, omnino praeteriret. >> Hanc enim ob caussam," inquit, »maxime ut sua tenerent, respublicae civitatesque constitutae sunt. Nam etsi, duce natura, congregabantur homines, tamen spe custodiae rerum suarum, urbium praesidia quaerebant” (2). Optime autem Cons. Hartog Hyman Tels in diss. laud. significat, longe aliam veteres, ne Cicerone quidem excepto, (quamvis hic civitatis finem optimum sensisse videatur) habuisse de jure publico universali notionem. Securitatem enim Ciceronem duplicem intellexisse, primum, ut civitas sit tuta ab omnibus extrinsecus injuriis inferendis, tum, ut omnis arceatur vis et injuria inter ipsos cives; igiturque, quum nihil de imperantis erga cives, civiumque erga imperantem officiis definiat, et nihil cogitaverit de juribus et officiis a civitate civibus praestandis, civitati omnia licere, quaecunque ad civitatis salutem tribuere possint (3).

Quod autem omnino in Ciceronis doctrina repre

(1) Vid. Cic. de officiis, I. 25. (2) Cicero ibid. II. 21 et 22. (3) Diss. laud. pag. 80.

hendendum videtur, in illud etiam posterioris aetatis scriptores inciderunt vitium, quod nempe varios civitati assequendos esse fines statuerent, neque summum sibi fingere possent finem, ex quo omnes alii sequerentur. Hoc patet ex loco, quem laudavi in Rep. I: 26 (1). Neque miretur quis, veteres majori ex parte in felicitate civium promovenda, finem principalem civitatis collocasse, quare et recentiores haud dubitarunt, quin in felicitate finem ponerent civitatis. Systema suum magis experientiae et usui, quam firmis fundamentis inaedificabant. Videbant, et a majoribus receperant, bonos et omnino laudandos principes, unicum quasi sibi officium ducere, salutem civium et gloriam et divitias augere, et civitates, quarum principes hoc unicum studebant, omnino felices esse habendas; hinc facile finem civitatis universae in felicitate civium promovenda collocandum putabant. Alii tum antiquioris tum recentioris aetatis scriptores in perfectione civium collocant civitatis finem, eumque varie intelligunt, alii animi et ingenii humanitatem, alii morum emendationem spectantes. Doctrinam praesertim eo fundabant, quod persuasum sibi haberent hujus opinionis defensores, animi et ingenii humanitatem et morum

[ocr errors]

(1) Quod ad recentiorum ad hunc locum errorem attinet, vid. Silvester Jordan in opere laudato, pag. 128 in n° 2, ubi de Kantii, Scharzkopfii aliorumque opinionibus sic monet: Sie (die Zwecke) können an der Sache nichts ändern, wenn sie gleich weniger genau sind, weil sie mehr die unmittelbaren Folgen des Staatszweckes als diesen selbst bezeichnen.

« PrécédentContinuer »