Images de page
PDF
ePub

ita vero in hominibus, quibus ratio data est, qua judice, omnia, quae natura illis ad agendum aut omittendum offerat, agunt aut omittunt (1). Multa vero ab hominibus aguntur, quibus natura interne imperans caussam dederit, quibus et rationis vox silere videatur; sed unice hoc fieri apparet, quum ratio ipsa, quae monet naturalis vox, approbet, aut quum rationis vis ita infirma facta sit, ut auctoritate careat, quae naturae sese opponat vehementi impulsui. Si roget quis, ubi apparere possit hominis rationis in ipsum naturale incitamentum efficacitas, respondendum videtur, in ipsis factis, in cogitandi et agendi ratione. Ex illis videndum et dijudicandum, quantam vim in naturalem vocem exerceat ratio. Hominis rationis posuimus, in iis quae praeeunt, notionem, quod scilicet naturae temperat impulsum, in iis nempe casibus, quibus naturale incitamentum aliquantulum mutari, aut illi minime obediendum esse, docet et vult ratio. Quod autem monuimus, naturalem et immutabilem legem in hominibus saepe degenerare, ita intelligatur velim, ut eadem quidem lex maneat naturalis, eademque naturalis adhortatio, sed alio modo quam debet, se in hominis animo manifestet; tam debilis tandem facta sit rationis auctoritas, ut omnibus, quae ipsa natura monet, et illis quoque, quae naturae ipsi sunt opposita, sed depravatae se menti accomodant, indulgeat homo, indignus, qui ea ra

(1) Cicero, de Officiis, L. I. Cap. 4.

tione sit praeditus, qua uti fere cessaverit, igiturque ipse fere distinctionem abstulerit, quae illum a belluis separaret. Per se igitur patet, quanti habendum sit momenti, ne ratio in homine sileat, ne solus imperet naturalis impulsus, neque naturalis lex, quae pura omnibus est innata depravetur, et inutilis fiat auctoritatis. Sed roget fortasse quis, unde pateat hominis ista interna habendi ratio, num diligenter possit observari et definiri, quanta sit in hominem rationis et naturae impulsus auctoritas? Sed quomodo se manifestat hominis interna habendi ratio; quid postulatur, ut satis clare patefiat, qualem vim in ejus naturam exerceat ratio? Et videtur factis et agendi modis ad internam judicandi et cogitandi rationem argumentum concludi posse. Nullis enim in rebus tam intima exstat conjunctio, quam hominis internam cogitandi et dijudicandi modum inter et externam agendi et pronunciandi rationem. Quid autem hominem juvaret interna cogitandi et dijudicandi facultas, quid animi et ingenii virium exercitatio, quid naturalis vocis internae efficacitas, nisi externis illa se ostendere possent factis. Hinc cogitat homo, ut cogitata communicet; dijudicat, ut sententiam pronunciet; et quidem eo non tantum natura ipsa illum incitat, sed et caussam praestat arcta omnium hominum conjunctio, atque ad eundem finem assequendum societas. Et revera nullus profecto alius intelligi potest modus, quo interna hominis cogitata, et in animo suo latentia sese ostendant et omnibus fiant clara et per

spicua, nisi externâ communicandi ratione, i. e. verbis aut factis.

§ 6 Sunt haec auxilia et modi, quibus homo se ipsum manifestat, ostenditque quid sit, qualem de his aut aliis habeat sententiam, qualem in variis vitae tam publicae quam privatae casibus, agendi aut omittendi rationem suam sumat, et publicae faciat notionis. Sicuti et jam in praecedentibus monuimus, magni momenti est in hominis internam cogitationem mentis et animi meditationem contemplatio eorum, quae circum se fieri observat, aeque ac modus, quo externa illa sese animo suo offerunt, atque inde variorum hominum diversissima cogitandi ratio efficitur, et cogitata enunciandi modus. Sed et praeter vim, quam illarum, quae extra hominem fiunt, contemplatio, in cogitandi et idcirco quoque agendi exerceat rationem, ipsa illa interna apud quemque hominem vigens vox et naturale fundamentum vehementer ad sic vel aliter agendum excitat hominem. Inter illa, quae homini cuique innata sunt, fundamenta, quae et temporis lapsu, praesertim animi et ingenii cultu extenduntur et expoliuntur, jam supra juris et justitiae fundamentum attulimus, quod et tali modo sese hominis rationi accommodat, ut firma sit et interna cujusvis hominis, sine ulla quoque doctrina, de injusto aliqua sententia (1). Cum illo juris et justitiae fundamento

(1) Vid. S. Gratama, in Oratione laudata, in qua et exempla affert.

arctissime cohaeret honesti sententia. Jam veteres jureconsulti honesti sensum, quemadmodum sese in vita ostendit, quin juris haberent praeceptum haud dubitabant, >> honeste vivere, alterum non laedere, suum cuique tribuere" tria habebant juris praecepta. Honesti autem sensus homini est innatus, tam alte in hominis ratione latet, ut, quamvis saepe fiat ut debilitetur, et inhonesti sensu quasi suffocetur, nullus tamen reperiatur homo apud quem omnino exstingui potest. Est cum aliis naturalis legis sequela, vel potius rationis ipsius humanae particula, quae vim et auctoritatem exerceat in omnia, quae hominis menti sese offerunt, de quibus cogitat, quorum et effectus sese ostendat in vita, necesse est. Diximus quidem honesti sensum homini esse innatum, sed quemadmodum in omnibus aliis, excolatur ille sensus, ut firmus sit, et vim exerceat, omnino necesse est. Igitur parentum est jam a teneris excolere, illud in liberis honesti sensus germen, quod si negligant, aut aliis caussis efficientibus, ut in primordiis suffocetur, serius profecto certiores fient miserae, quam negligentia sua attulerit sequelae. Est honesti sensus, qui in omnibus dominare, et auctoritate uti debet, qui si abest, natura in homine sola imperare incipiet, nisi et naturae vox a ratione fere omnino libera, et honesti sensus desiderio, degenerata sit et debilitata, et homo omnibus illis praeditus, quibus excellere debuisset ceteris omnibus quae exstant, belluis tantum assimiletur. Quum autem verum est, honesti sensum in

quovis homine excoli oportere, et hoc tamen apud unum majori quam apud alterum fieri successu patet, ideoque ex his sequitur, non omnibus eodem esse honesti sensum modo expolitum et excultum. Vis autem, quam magis aut minus excultus honesti sensus in illa excercet, quae aut natura in homine efficit, aut quae extrinsecus accepta, homo animo suo offert, de quibus igitur cogitat, et de quibus sententiam fert, aut quae agendi rationem et modum determinant, illa vis mores alicujus hominis, con. stituit, ita, ut aliis verbis, mores alicujus dicuntur externis factis declarata et significata, hominis interna de rebus sententia, duce honesti sensu, ad majorem aut minorem perfectionis gradum perducto. Quum autem mores alicujus nihil aliud statuere videantur, nisi internam hominis habendi rationem, externis patefactum factis et dictis; non raro quoque quotidiano, ut ita dicam, disputandi et loquendi sermone mores alicujus hominis dicuntur pro vivendi tantum modo; igiturque ex notione tantum ad effectum attenditur, quem interna conditio in externa facta efficiat; et revera, externa facta, vel vivendi alicujus hominis ratio, norma sit necesse est, qua de interno cogitandi modo, de mentis et rationis efficacitate, de magis aut minus perfecto honesti sensu judicari possit. Universo igitur omnia, quae ab homine aguntur et perficiuntur, quemadmodum scilicet omnia illa externa dicta aut facta, sese internis cogitatis et dijudicatis accommodent, ad ejus mores pertinere videntur; peculiari autem sensu, homi

« PrécédentContinuer »