Images de page
PDF
ePub

dentibus maximi momenti esse monuimus, in legibus condendis, ut iis attendat, eorumque in legibus instruendis omnino rationem ducat. Verissimum, quod monet Cl. Kemper, quum morum in civitate necessitatem laudat (1) » accedit, admissa contraria ratione, omnium omnino legum vim atque auctoritatem corruere, secundum praeclaram illam sententiam, sine moribus vanas, nihil leges proficere." Quod scilicet effatum dilucide ostendere videtur, non solum maxime opus esse, ut mores in civitate adsint et vigeant, sed etiam ut morum cum legibus arcta sit necessitudo, ita ut eo tendere videantur leges, ut honesti omnibus communis sensus civibus magis magisque excolatur et perficiatur, illumque quam maxime leges tueantur.

§ 9. Quatenus autem civitatis sit, bonos tueri mores gravissima sine dubio est quaestio. In praecedentibus nonnulla de moribus generaliter ita dictis monuimus, de moribus deinde, tamquam privatum spectantibus hominem egimus, eos et investigavimus tamquam pertinentes ad civem. Diximus, hanc et esse sequelam ejus, quam saepe jam attigimus, hominum in civitatem conjunctionis, ut exstaret morum regula et norma. Quoniam et nunc in illo versamur argumento, quod scilicet investigare nobis

(1) J. M. Kemper. Disputatio juris de Jctorum Romanorum principio,, quod contra bonos mores fiat, id jure ratum esse non oportere." Amstelodami 1796. pag. 17.

proposuimus; quatenus, civitas bonos tueri debeat mores, aliquanto latius, de morum illa videamus norma et regula, ut inde clarius appareat, quomodo nobis morum illa tutela sit intelligenda, ideoque dilucide quantum poterit, exponamus quid vocibus >> goede zeden" in articulo nostro intelligi debeat, praesertim habita ratione vocabuli quod praecedit » wetten".

Si verum est, quod et certe nemo dubitat, civitatis quoque esse, ponere normam quamdam et regulam de moribus, ut dijudicari possit, quid boni sint, quid mali mores, quin et civitatis magnopere sit, norma illa posita, bonos tueri mores, malos coercere, nemo profecto dubitans reperietur. Quum autem hoc civitatis est officium et propositum, ut perficiat opus est quam maxime. Similiter etiam civitas necessario caussam habeat necesse est, quare bonos tueri mores suum esse ducat. Non opus certe est, ut longe disseram, quanti sint in civitate boni habendi mores; quum scilicet, unde originem ducant, recte et bene percipiamus, nempe: ex intimo honesti sensu. Bonorum morum laus et in iis conferatur, quae supra a variis legis ipsius auctoribus dicta in variis collegiis monuimus. Principalem et primum civitatis finem diximus juris tutelam, qua vigente, omnia bona possunt redundare in cives, ut ad altiorem quoque felicitatis et perfectionis gradum perveniant. Ut autem huc perveniant cives, boni mores magni habeantur omnino necesse est. Hoc non solum ipsa res ita esse luculenter docet, sed et

historia adest ut testimonia praebere possit, civitatem depravatis moribus labefactari, imo quidem plane perire; sed contra bonis utentem et gaudentem moribus ad majorem gloriae et salutis gradum adscendere. Omnino nostra facimus cl. Kemperi in l. c. verba, pag. 20: »Ibi certe tam interne quam externe florere civitatem, ubi honestas, bonique mores colantur. Quis enim, quod ad internum civitatis statum attinet, non videt, ubi parcimonia, temperantia industria, humanitas, quaeque aliae bonis moribus continentur, virtutes floreant, ibi necessario minui debere pauperum numerum, minui furta, rapinas, quaeque alia ad sustentandam vitam scelera excogitavit paupertas atque indigentia, ibi non timore tantum poenae, sed honestate leges coli, ibi non litteris legum inhaereri, sed carum sententiae: verbo, ibi proxime civitatem pervenire ad illud felicitatis fastigium, quod omnes expetant, omnes investigent, nulli invenient, etc." Et alia multa afferre possemus exempla, quibus significaremus, quanti ponderis sint in civitate boni mores; sufficere tamen monita videantur, ut ex illis bonorum morum in civitate praestantia appareat.

§ 10. Quum supra diximus, et eam fuisse hominum in civitate conjunctionis sequelam, ut scilicet norma certa et regula exstaret, quibus de moribus sententia edici posset, identidem monuimus in homine esse ipso judicem eorum, quae cogitet et agat, quem hominibus omnibus communem internam

[ocr errors]

diximus vocem seu conscientiam. Quum autem civitatem nominavimus modum, quo ad rectam et justam morum pervenire possint homines regulam et normam, ita intelligatur volumus, ut non nisi civitate instructa, morum regula et norma vim habere possit et auctoritatem, ita, ut in civitate tantum de moribus judicium idque cum effectu possit dari, quo scilicet boni mores excolantur, pravi contra coerceantur, et extinguantur. Sine illo enim effectu vanum haberi omnino potest illud de moribus judicium, nisi hominum inter sese opinionibus et honesti sensu communicatis, doctrina exstitisset, qua regulae certae indicentur, quibus omnia hominum facta dimetiantur, judiciumque efferatur, num facta illa cum doctrinae illius praeceptis conveniant aut illis repugnent. Sunt autem non sola facta hominis, quae doctrina illa, quam Ethicam dicunt, dijudicat, verum etiam normam agendi et animi motum, quae ad ea facta excitant (1). Quum autem civitatis sit ponere quoque morum regulam et normam, videamus nunc, quomodo hac in re i. e. in instruenda morum norma, et in illorum coercitione agere debeat civitas. Quum verissimum haberi possit, innumeris fere modis auctoritatem suam posse interponere civitatem, ut bonorum in illa adsit mo

(1) Videantur omnino: Cons. A. de Pinto, Commentatio supr. laud. pag. 79. B. T. van Heemstra, Specimen philos. jurid., continens comparationem jurisprudentiae et doctrinae de moribus, Gron. 1835.

rum tutela, pravorumque eoërcitio, et exstirpatio quantum poterit, nulla re tam efficaci modo agere posse civitatem nisi lege mox intelligetur, quum observemus fundamenta, quibus leges in civitate inaedificari oporteat, nempe moribus et opinionibus civium, communi omnium voluntate et consensu sancitis (1). Et revera si quaerat quis, quibus legibus introducendis vel construendis, morum hanc normam aut regulam civitas ducere debeat, aut potius ex quonam fonte, leges illae originem suam ducant necesse sit, ut morum illa malorum exstet coërcitio, bonorumque tutela, respondendum, ex primario fine, qui est juris tutela, deinde quoque ex hocce civitatis secundario proposito, ut scilicet salus omnium promoveatur civium, eorumque vires et facultatis magis magisque excolantur, ut et ipsi ad altius perveniant perfectionis et humanitatis fastigium. Sicuti autem jam in praecedentibus ostendimus, fines illi arcte inter se cohaerent, ita ut occasio adsit ad felicitatem et perfectionem perveniendi, dummodo juris ne desideretur tutela. Sunt sine dubio leges civiles, quae cum poenalibus aliisque juris illam efficere possunt tutelam.

Quoniam autem hic locus adest, ut de jure quaeramus, videndum quomodo civitas jure suo de moribus possit et debeat statuere, praesertim, propte

(1) Conf. Clariss. S. Gratama, in oratione, de sapienti legislatore civile, ad publicam utilitatem civium mores componente, Groningae 1802. pag. 30 sqq.

« PrécédentContinuer »