Images de page
PDF
ePub

tout ce qui intéresse l'ordre public ne concerne pas les bonnes moeurs" (1). Cons. de Pinto exemplum affert, quo probare vult omnino veram esse Fauri sententiam (2). Et profecto minime dubitamus, quin omnino suffecisse dicamus, si tantum in lege de ordine publico sermo fuisset. Quare bonos mores etiam addiderit legislator, ratio nulla adhiberi potest, nisi quod perspicuitatis tantum caussa addiderit, ut et in gravissimum quoque argumentum de moribus animus intenderetur. Inesse ceteroquin notioni de ordine publico quoque de bonis moribus notionem, ex illis, quae de utroque argumento monuimus satis clare, ut spero, apparebit. Hoc tantum afferam, ut clarius fortasse de singulis constet. Vidimus scilicet, quaenam leges ad bonos pertineant mores; in illis nempe honesti sensum cohaerere debere cum ipso civitatis fine et salute. Omnes autem leges, seu sistant de bonis moribus, seu ab illis, communi sensu, plane alienae sint, nihilque de honesti omnibus communi sensu statuant, semper tamen cum civitatis fine et salute arcte sunt conjunctae. Quae autem leges hoc spectant, ut mores tueantur in civitate, inprimis hoc agant, et hunc effectum habeant, necesse est, ut scilicet per cas quoque civitas ad finem suum pervenire possit, et omnibus consensu salubria et salutaria in cives re

(1) Locré 1. c. pag. 617.

(2) in comm. laud. pag. 83.

dundent, igiturque similiter pertinent ad ordinem publicum, sicuti vidimus in praecedentibus. Contra vero occurrunt in jure nostro multae leges ordinem publicum sine dubio spectantes, quae ad bonos mo. res nequaquam pertinent, quarum Cons. de Pinto in loco allato exemplum affert luculentissimum.

CAPUT QUARTUM.

DE ART 14 LEG. GEN. CONT. PRAEC. VI ET EFFECTU.

§ 1. Expositis in praecedentibus, quid ordine publico et bonis moribus, legibusque, quae eo pertineant intelligendum putem; superest, ut ultimo loco investigem, quid articulus de legibus ordinem publicum et bonos mores spectantibus statuerit. Articulus autem noster haec monet : » door geene handelingen of overeenkomsten, kan aan de wetten, die op de publieke orde of goede zeden betrekking hebben, hare kracht ontnomen worden." Sua sponte in duas partes, quas ex ordine exponere in animo est, sese dividit articulus. Primum igitur videamus, quid sit actis et conventionibus vim detrahere legibus; deinde exploremus, quid articulus statuerit, quum prohibet, quominus privati actis suis aut conventionibus cum aliis derogent legibus, quae spectant ordinem publicum et bonos mores; et quatenus libera civium agendi et contrahendi facultas articulo nostro sit restricta.

$ 2. Quum vocabulorum auctoritatem observamus, nil aliud verba: »kracht ontnemen aan eene wet" significare videmus, nisi: pro parte aut plane legis diminuere potestatem, actiones nostras ad ejus normam non exigere, verbo: ejus praecepta non observare. Est hoc, quod franci dicunt: » déroger" in arto 6 C. N. Variis autem modis legibus derogari potest. Primo certe leges posteriores derogant prioribus, quatenus his contrariae sunt; recte monet Merlin (1): » Mais une loi ne déroge pas toujours à celles, qui l'ont précédé sur la même matière: il faut pour cela, ou qu'elle déclare formellement, qu'elle y déroge, ou qu'elle contrarie leurs dispositions, ou, ce qui revient au même, que ses dispositions soient inconciliables avec les leurs. Dans tout autre cas, la loi nouvelle est censée se référer aux lois autérieures; et les dispositions de celles-ci doivent s'almalgamer avec les dispositions de celles-là: posteriores leges ad priores pertinent, nisi contrariae sint (2)." Articulus autem noster, uti vidimus, plane ex arto 6 C. N. est desumtus. Hic autem cavebat de privatorum conventionibus, ita, ut artum 14 nostrum de privatorum quoque actis et conventionibus cavere, haud dubium sit. Quid autem significat, privatos legibus derogare, et quare derogare non licet legibus quae ordinem publicum et bonos mores spectant? Ut jam

(1) Répertoire, in voce: dérogation.

(2) 1. 25 ff. de Legibus. De derogatione legum omnino videatur Toullier, ed. Brux. 1837. pag. 35 sqq.

monuimus, derogare legi, idem est ac legis praecepta eludere, reddere inefficacia. Fieri hoc autem potest, si quis praeceptis illis renunciat, quae lex in ejus commodum statuerit, aut si quis proprio marte agat, et pro libidine sua cum alio conventionem ineat, minime habita ratione eorum, quae ipsa lex praescripserit de iis, qnae perficere in animo habet. Quum autem sermo est de legum derogatione in arto nostro et 6 C. N., hoc vocabulum generali, qua intelligi potest notione sumatur omnino necesse est; ita, ut utrumque significare videatur: et legis praeceptum non observare, et legis in commodum alicujus scripto praecepto renuntiare. Fieri enim omnino potest, ut quis legis praecepto alicui renuntiet, nihil in commodum vero suum caventi; similiter ut quis juribus suis, quae legis quodam praecepto continentur, renuntiet. Afferam exemplum. Instituit quis fratris filium heredem, ea conditione, ut servet hereditatem et post mortem suam Titio relinquat. Haecce autem heredis institutio apud nos legis impugnat dilucido praecepto, quum artus 926 C. C. manifeste caverit, ne talia vim et effectum haberent testamenta. Tale testamentum non valere, ad rem nostram nunc nihil pertinet. Solummodo definiendum, quid testator fecerit, num renuntiaverit legis praecepto in suum commodum cauto, an derogaverit legis praecepto. Quandoquidem arti 926 praeceptum in commodum omnium civium, et totius civitatis latum sit, dici fortasse liceret, praeceptum istud quoque in commodum testatoris esse latum; non autem eo sensu ver

« PrécédentContinuer »