Images de page
PDF
ePub

sunt; quod si verum est de illis, quae ab initio nulla habenda sunt, inprimis dici potest de illis actis aut conventionibus, quae vim detrahere conarentur legibus, quae ordinem publicum spectant aut bonos mores. Clare dicit artus noster: »er kan geen kracht ontnomen worden;" quod si igitur quis legis praeceptum ordinem publicum aut bonos mores spectans inefficax et inutile reddere vellet, acto suo aut conventione cum alio, nihil ageret, nihil conveniret, quia ipsum legis praeceptum, quod observare cui et satisfacere noluit, plenam suam habere pergit vim et auctoritatem, et efficacitatem exercere haud desinit in omnes actiones et conventiones, quae cum illo pugnare videntur, idcirco etiam in actum illud aut conveutionem, quo quis praecepti hujus vim inutilem facere conatus esset. Hinc quoque judicis generaliter non est nullitatem actorum illorum aut conventionum declarare (nullitas enim jam ab initio aderat); sed nihil aliud faciat, nisi deneget actionem, ea ratione, quod scilicet fundamento caret. Quum quis in judicio ab aliquo quid petit, et co jus suum superstruit, quod alter renuntiaverit aut derogaverit legis cuidam praecepto ordinem publicum aut bonos mores spectanti (puta legis placita de patres inter et filios, de tutores inter et pupillos necessitudine etc.) hoc faciat judex necesse est: postalatum deneget, ea nempe sola ratione, quod instrumentum, quod actor in jure produxerit, ut jus suum probet, prorsus nullum est; nihil est, quod ipsam renuntiationem aut derogationem nullam declaret; minime

declaratio necessaria est; erat scilicet negotium jam ipso jure nullum; et ea consideratione, quod scilicet actionis instituendae fundamentum nullum est non extat, deneget judex actionem, necesse est (1). Si verum est, actum aut conventionem legibus, quae ordinem publicum aut bonos mores spectant, contrariam, ab initio nullam esse, per se sequitur, contrahentium comprobatione non posse nullitatem exstingui; tunc scilicet voluntas unius pluriumve cum generali omnium voluntate pugnaret (2). Qualis

(1) Vid. Cons. A. A. de Pinto, Spec. laud. pag. 5. Vid. quoque in Diario, Weekblad van het Regt n° 737. in sententia tribunalis, quae est Amersfoortii, qua haec rationes sese offerunt: O. dat de wijze, waarop eene schuld moet worden ingevorderd, zijn verordeningen, die ор de publieke orde betrekking hebben, en waaraan door geene overeenkomsten hare kracht benomen kan worden, naar luid van art. 14 A. B.; dat hieruit volgt dat het slot van art. 12 van het procesverbaal van verpachting (quo scilicet hoc contrahentes convenerant: dat bij gebreke der betaling, de pachter op de wijze bij de directe belastingen gebruikelijk, zal vervolgd en geëxecuteerd worden") van geene verbindende kracht is;" etc. Curia autem provintiae in arresto suo d. 21. m. Dec. anni 1846 inter alias rationes sic cavebat: O. dat hier geen sprake is noch van invordering van eenige directe belasting, noch van die, eener stedelijke belasting of pachtpenningen van dezelve, en dus de bijzondere wijs van procederen bij art. 12 bepaald, als niet gestipuleerd moet beschouwd worden." (2). L. 29 ff. de R. J. Quod ab initio vitiorum est, non potest tractu temporis convalescere. Vid. Perrin 1. c. pag. 146. sqq. et pag. 313. sqq. Exceptio rursus videatur in art. 144 al. 2. C. C., quo cavetur, actionem de nullitate matrimonii in fraudem arti. 86 C. C. initi, non amplius casibus significatis denegandam esse. Conjuges tamen vim detrahere conati sunt art° 86 C. C., qui est lex ad ordinem perblicum pertinens; nullitas autem postea in casu arti

[ocr errors]
[ocr errors]

enim foret legum auctoritas ad ordinem publicum et bonos mores pertinentium, quum omnibus liceret, illis actis aut conventionibus voluntate sua vim praebere et efficacitatem, quae ipsa lex clare omni vi et auctoritate carere declaraverit. Quam in nota attulimus regulae hujus exceptionem hac in re rationem habere videtur, ut scilicet actum illud, quod eam ob causam prohibuerit lex, tamquam ordini publico et bonis moribus contrarium (propterea quod fieri omnino plurimum potest et debet, ut tales nuptiae non tantum ipsis contrahentibus sint infelicitati et damno, sed praesertim civitati detrimentum afferant, ejusque ordinationem laedant, et saluti sint impedimento), non videtur tam habuisse tristum effectum, quam ipsi legi, et recte uti videtur, visum sit, ut haberet. Ipse legislator sapientissime sine dubio intellexit, nullitatem hujus acti, quum talis esset, ut numquam convalescere posset, majori etiam detrimento ipsam civitatem ejusque rectam ordinationem affecturam. Ceteroquin legis praeceptum in arto 144. C. C., cnm arto 140 C. C. arcte cohaeret, quo nempe cautum est, ipsam matrimonii nullitatem a judice declarandam esse, quod tamen non impedit, quominus ab initio jam adfuerit nullitas, sed tamen ex judicis demum sententia omnibus vim et effectum sit adepta. Propterea quod legis praeceptum in arto 86 C. C. spectat ordinem publicum, fieri non potest, ut illi vim detrahant privati;

144 exstinguitur. Vid. etiam Toullier 1. c. ed. Brux. le partic § 557 sqq.

quod si tamen facere conati sint, actum hoc illorum a principio valere non potest, sed tamen nullitate sua in civitatis salutem ipsiusque ordinis publici commodum non amplius laborat, quum contrahentes in casibus istis versentur, qui legis praecepto in arto 144 C. C. comprehenduntur.

TANTUM.

THESE S.

I.

Gravissima de civitatis fine disquisitio ita instituenda est, ut non tantum quaeratur, quale propositum homines habuerint, quum in civitates convenirent, sed etiam, quid e natura civitatis sit, ut sibi proponant.

II.

Praeceptum arti 14 leg. gen. cont. praec. magna sine dubio gaudet auctoritate et effectu in jure civili. Contendo omnino illud inutilia reddere ea praecepta, quae in codicibus reperiuntur, quibus (sicuti in

« PrécédentContinuer »