Images de page
PDF
ePub

:

In omnibus fere hujusce aetatis legislationibus illae in imperantes prohibentes et permittentes, reperiuntur legum divisiones in diversa de variis argumentis praecepta. Praesertim ante oculos habemus codicem francicum et ipsum nostrum codicem. Praeterquam autem, quod magnopere inter se cohaerent codicis francici et codicis nostri praecepta, quandoquidem in codice neerlandico conficiendo, francicum quasi ducem sibi proposuit legislator, multa tamen sunt, quibus magnopere a se differunt, ratione habita morum institutorumque, nos inter et Francos differentiae. Omnino ad hoc argumentum conferendum Asseri opus comparationem nostrum inter et Napoleonticum codicem continens. Praeterquam autem, quod in utroque permulta reperiantur diversa legis praecepta, quae scilicet in altero moribus populi et indoli convenire, in altero iis obstare viderentur, nonnulla etiam nobis occurrunt argumenta in utroque eadem, quorum tamen in utroque codice varium esse patet effectum et variam applicationem.

In

Horum autem praecipuum obtinet locum, quod tractare mihi in animo est argumentum in codice francico art. 6. tituli praecursorii, in nostro codice art. 14 legis generalia continentis praecepta, occurrens. utroque articulo de argumento sermo est maximi momenti cum jure publico, eo, quo nunc accipitur sensu, conjunctissimo. Quae ibi dicuntur leges ad ordinem publicum et bonos mores pertinentes, qui

bus derogare non licet, cum civitatis tutela conjunctissimae videntur, aeque atque ex iis summa populi indoles atque ingenium perspici et intelligi possunt et debent.

Altero igitur capite explicare conabor, quid sit ordo publicus, et quid legibus ad ordinem publicum pertinentibus sit intelligendum. Praecedat brevis ipsius articuli historia.

CAPUT PRIMUM.

ARTICULI 14 HISTORIA.

Ut jam dixi, necessario mihi praemittenda videtur brevis ipsius articuli historia, qua, quid legislator noster sibi voluerit, perspicue, quantum poterit, appareat.

[ocr errors]

Quemadmodum in multis aliis, ita et in hocce articulo, codicem francicum observasse videtur legislator. Quum igitur articuli 14 nostri historiam statuere velimus, primum investigemus, quaenam in codice Napoleontico articuli 6, tituli praecursorii fuerit origo, omnino necesse est.

Titulus praecursorius sex continens in codice francico articulos, originem ducit ex libro praecursorio (livre préléminaire), qui quinque constabat titulis, et conspectui codicis praeibat; postea vero, auctore Portalis, unus titulus parvo constans articulorum numero, Concilio Senatorio (Conseil d'Etat) offerebatur. Hoc de titulo quater est deliberatam,

[ocr errors]

ita, ut tandem titulus Concilio Legislativo proponeretur die 3 m. Frimarii anni X (1); in concionibus, quae diebus 23 et 24 m. Frimarii (2) locum habebant, de titulo illo est deliberatum. In illo concilio ab una parte Tribunatus, ab altera parte Imperii oratores verba faciebant; hi titulum defendebant, illi vero vehementer se titulo opponebant, eo effectu ut conspectus tituli antiquaretur.

Idem autem, quem jam diximus, Portalis die 29 m. Vendemarii anni XI (3) novum proponebat Consilio Senatorio conspectum, qui, probatus die 4 m. Ventosii anni XI. (4) offerebatur Concilio Legislativo, et ab eo accipiebatur die 14 ejusdem mensis. Non tamen totus immutatus servabatur. Rescindebantur duo articuli, quorum alter statuebat, num acta extra imperium contracta valerent, alter ad illa pertinebat acta, quae fraude gesta esse praesumebantur. Unus vero addebatur articulus, ad legum francicarum auctoritatem in exteros et in Francos, extra imperium degentes, attinens. Iste autem articulus in codice Napoleontico conjunctus cum articulo tertio reperitur (5).

Primo conspectu articulus noster erat nonus et

(1) Die 24 m. Nov. anni 1801.

(2) Diebus 14 et 15 m. Dec. anni 1801.

(8) Die 21 m. Octobris anni 1802.

(4) Die 23 m. Februarii anni 1803.

(5) Videatur omnino de historia tituli precursorii: Locré in opere: Législation civile, commerciale et criminelle de la France." Paris. 1827.

sic audiebat: »>la contravention aux lois, qui intéressent l'ordre public ou les bonnes moeurs ne pourra être converti par des conventions, ni par des fins de non recevoir." Aliter volebat Senator Boulay et quidem sic: >> Il ne peut être dérogé par des actes particuliers, aux lois, qui intéressent l'ordre public et les bonnes moeurs." Major Senatorum numerus sententiam Senatoris Boulay suam faciebat. Secundo conspectu articulus noster octavus fiebat; immutatus autem manebat, secundum a Boulay propositam lectionem. Tertio conspectu a Portalis allato, articulus noster sic audiebat: » on ne peut déroger par des conventions particulières aux lois qui intéressent l'ordre public et les bonnes moeurs." Quarto et ultimo conspectu eadem in articulo nostro verba retinebantur; eademque Concilii Senatorii ses. sione Senatores Portalis, Boulay et Berlier nominabantur, qui in Concilio Legislativo de titulo praecursorio verba facerent; illumque contra Tribunatus oratores defenderent. Ad Tribunatum autem de conspectu tituli praecursorii referebat Andrieux Tribunus die 12 m. Frimarii anni X (1). Uti ex illa apparet, quam in Tribunatu habuit orationem, vehementer in conspectum invectus esse videtur Andrieux, acriterque articulum nostrum sicuti a Portalis erat propositus, improbasse. » L'article 8," inquit, » comme il est, manque de précision et

(1) Die 3 m. Dec. anni 1801.

« PrécédentContinuer »