Images de page
PDF
ePub

tions particulières, parceque nul ne peut vouloir avec effet, ce qui est contraire au bien général.” Hisce observatis et habita ratione divisionis, quam laudat legum, in imperativas, prohibitivas et facultativas, quarum duae priores ordinem publicum spectare ponit, paucissima tantum esse, quae de definitione et notione vocabulorum »ordre public" Duranton significat, facillime patet; quae autem monet ad titulum praecursorium, huc redeunt: juris publici variae sunt divisionis; ad jus publicum (sensu non quo Romani nonnumquam accipiebant, sed quo hodie accipitur) etiam pertinere ordinem, qui in civitate exstet omnino necesse est, ut tuta sit civitas et incolumis. Immediatum juris publici finem, generale commodum esse dicit, i. e. utilitatem universorum civium. Ordinem publicum igitur comprehendere statuit: ordinem et incolumitatem civitatis, illaque, quae ad utilitatem et commodum totius civium massae attinere videantur.

§ 4. Zachariae, qui etiam in codicem francicum scripsit commentarium, in titulo praecursorio et operis sui introductione tractandis, § 36 titulum inserit » des actes, par lesquels on déroge aux lois" (1). Quaestionem an legibus derogari liceat, nec ne, pendere ponit a variis ad quae pertineant commodis. Tres enumerat deinde regulas certas, quarum una ita sese habet: »il n'est pas

(1) Zachariae, Cour de droit civil français, traduit de l'allemand sur la cinquième édition (1839). Bruxelles 1842.

an

permis de déroger aux lois, qui interessent l'ordre public et les bonnes moeurs;" haec addit: » cette proposition établie par l'art. 6, est incontestable en théorie, mais son application donne lieu dans la pratique à de sérieuses difficultés." Quare difficultates praebeat, eo effici contendit Zachariae, quod legislator definire neglexerit, quasnam leges ad ordinem publicum et bonos mores pertinere voluerit, et hujus quaestionis solutionem doctrinae et jurisprudentiae, ut vulgo dicitur, plane reliquerit. Et revera difficillimum duci potest explicatu et enumeratu, quaenam sint ad ordinem publicum leges pertinentes. Sed, nisi plane tolleretur rei difficultas, nonne magnopere levaretur, quum, tequam investigarent interpretes, quaenam leges ad ordinem publicum pertineant, primum inquirere conati essent, quaenam sit vocabulorum » ordre public" definitio? Quod plerique hoc omiserint, et fere nihil ad argumentum maximi sane momenti commententur, nihil saltem de ipsa verborum significatione in medium proferant, quo lectoribus imperitis clara fiat et dilucida, profecto reprehendere licet. Fere omnes commentatores accusant legislatorem, idque jure faciunt, quod non ostenderit, quaenam sint leges, ad ordinem publicum pertinentes; sed quare ipsi commentatores, quod legislator omiserit, non compensarunt? Jure queri, inquam, commentatores, de legislatoris negligentia; videamus autem breviter, num nihil prorsus de argumento nostro monuerit. Facile intelligitur, si hac in re

aliquid legislator monuerit, in legis, ut vocantur, motivis esse inquirendum, quamnam nonnullis, quibus utitur legislator verbis dare voluerit interpretationem. In orationibus, quae ad titulum codicis francici praecursorium, in Concilio Senatorio, in Tribunatu, et in Concilio Legislativo a variis sunt recitatae, praesertim in iis, quas habuerunt tituli praecursorii conspectus confectores, multa reperiuntur, quae huc pertinent, sicuti ipse Locré ait, qui orationes istas in unum redegit opus: »il (le discours préliminaire) n'est pas moins intéressant à connaître, parce qu'il est utile pour la plus parfaite intelligence du code, de ne pas ignorer les idées, que le législateur a cru ne devoir pas admettre, ou du moins qu'il a cru devoir beaucoup modifier" (1). Inter alia ad Portalisii orationem sic monetur: »Les rapports individuels ont toujours la propriété pour fin, même en ce qui touche l'état des personnes. Ils forment l'ordre civil, et leurs suites sont réglées par le droit privé. Le rapport de l'Etat avec ses membres et des citoyens avec l'Etat constituent l'ordre public et sont règlés par le droit public ou politique. Les rapports entre les nations constituent l'ordre, qu'on peut appeler diplomatqiue, et sont règlés par le droit des gens,' etc. (2). Cur lex ipsa non significat, quid sit » ordro public," Portalis sic explicat: »Les lois sont des volontés, tout ce qui est définition, enseignement,

(1) Locré, 1. c. pag. 244.

(2) Locré, in nota, pag. 268.

[ocr errors]

doctrine est du ressort de la science, tout ce qui est commandement, disposition proprement dite, est du ressort des lois." Et omnino certe laudandus legislator, quod omnia evitaverit, quae ad systemata vel verba explicanda pertinere viderentur; sed verbis semper utatur, quorum notio clara sit et perspicua, ut facile intelligi possit, quid voluerit legislator.

$ 5. Eorum, quae in ceteris de titulo praecursorio habitis orationibus ad artum 6 C. N. reperiantur, paucissima profecto sunt, quibus explicare, aut in lucem ponere videatur legislator, verborum » ordre public" significatio. In oratione habita d. 29 m. Vendimarii anni XI (1) sic dicit Portalis: »Ce n'est que pour maintenir l'ordre public, qu'il y a des gouvernements et des lois. Le maintien de l'ordre public dans une société est la loi suprême. Protéger des conventions contre cette loi ce serait placer des volontés particulières au dessus de la volonté générale, ce serait dissoudre l'Etat" (2). In oratione habita eodem die, Grenier haec paucissima inter alia monet: »Les conventions ne peuvent porter, que sur des des interêts particuliers. Ce qui constitue l'ordre public tient à l'interêt de tous" (3). In Repertorio novae legislationis, auctore Favard de Langlade, haec occurrunt verba: »Les lois d'ordre public ont pour objet direct

(1) d. 21 m. Octobris 1803. (2) Locré, l. c. pag. 586. (3) Locré, 1. e. pag. 602.

et principal l'interêt général de la société; elles concernent sans doute aussi les interêts particuliers des citoyens, mais ce n'est que sécondairement."

Quae in deliberationibus de codice nostro, de verborum significatione sunt addita, fere eodem redeunt, quo de argumento illo in Concilio Legislativo est deliberatum. Inter alios Nob. Gende bien in concione d. 21 m. Martii anni 1821 in camera Ordinum Generalium haec monebat: Alleen om de publieke orde te handhaven zijn er gouvernementen en wetten."

§ 6. Nonnullas de verbis » ordre public" attuli opiniones. Latius profecto extendi posset scriptorum tam francicorum quam aliorum series; sed nimis evaderem longus, nesciremque, ubi apte terminus esset ponendus. In anime est, quantum vires sinent, describere et investigare unde oriatur ordo publicus et quid sit; quaenam recta adhiberi possit in civitate vocabulorum » publieke orde" notio, quibus significatis, nonnullos, quibus de ordine publico in codicibus nostris sermo sit locos attingere, et in transitu adhibere et mentionem facere eorum scriptorum, qui argumentum descripserint vel de illo disseruerint. Res ipsa loquitur, ordinis publici definitionem cum origine maxime cohaerere, ita ut significata caussa unde oriatur, ipsoque ordine publico tamquam effectu necessario caussae illius proposito, statim ordinis publici veram secuturam notionem et definitionem, probe persua sum mihi habeam.

« PrécédentContinuer »