Images de page
PDF
ePub

in omnibus, quae formaverit, ordine. Exponit hominum quam maxime esse, omnem operam navare, ut in suis quoque ordo adsit, et hoc praesertim ad ordinem illum excitare homines, quod summum Deum imitari conentur, sed etiam et praesertim, quod sentiant summi illius Dei jusso esse obediendum, qui, ut dicit Perrenot, ordinem posuit in omnibus operibus suis, i. e. qui non solum ut omnia suam haberent regulam, curaverit, sed in omnibus quasi jussum posuerit, quod scilicet omni tempore et quavis occasione homines hortaretur, ut illi obedirent. Ingeniosa profecto dici potest haec Perrenoti argumentatio, nimis tamen francico nitens sermone. Omnino vero intelligi potest, quomodo Perrenot ad hanc disquirendi pervenerit rationem, quandoquidem verum est, et a nemine certe dubitatur, quin omnia, quae exstant, mirificum propter et perfectum, quo gaudent, ordinem, graviter hominem admoneant, qui quoque in suis isto utatur ordine ; non ingens insuper dici potest differentia exstare inter notiones vocabulorum » graviter admonere," et »jubere;" accedit tandem vocum in lingua francico eadem notio: » ordre"

Mauguini, quam posuit vocis » ordre" definitionem haud dubitamus, quin Perrenoti praeferendam dicamus, et tamen ipsa Mauguini definitio, non omnibus, quae requiruntur satisfacere videtur. Quod autem afferri possit, ut Perrenoti de vocabulo >> ordre" excusetur sententia, quod scilicet generali sensu de voce » ordre" explicet notionem, non

idem de Mauguino dici potest, quia scilicet non latius quidem, quam par est vocis extendit significationem, sed clara et perspicua, quantum nempe ad argumentum in quo versatur, desideratur explicatio. Auctore vocabulario Academico ordinem definit: >> arrangement, disposition des choses dans leur rang.' Omnino concedi potest et debet, hanc esse vocabuli significationem; sensu autem, quo illud intellectum velim, quo et in Mauguini occurrat disquisitione necesse sit, quo etiam, non modo sermone latino aut vernaculo, sed et francico usurpatur, aliud quid significare videtur.

دو

§ 9. Quum loquimur de summo, in omnibus, quae instant, ordine, quo duce, quoque vigente, omnia stare, quo deficiente, nihil subsistere potest, non plane intelligimus, quod Mauguin dicit: » arrangement et disposition des choses dans leur rang." Ut ordo sit, prae omnibus » arrangement et disposition des choses dans leur rang," minime desiderari posse, haud negamus. Quomodo scilicet ordo exstare posset, nisi quaeque res loco suo gauderet, omniaque ibi essent collocata, ubi ad consilium, quo adsunt, quam optimum possint pervenire? Sed jam videmus, ordinem, quem nos intelligimus non idem esse ac » arrangement et disposition des choses dans leur rang," sed esse sequelam. Voces, quibus utitur Mauguin ad verbum » ordre" significandum, quum alio vellemus significare verbo non ordinem, sed ordinationem appellaremus, ex qua ordo oriatur

[ocr errors]

necesse est. Variis modis usurpari vocem » ordre,' ideoque et illam, quam monet Mauguin, occurrere significationem lubenter concedimus. Illo autem, quo nobis vocabulum ante oculos erit ponendum bene perspecto sensu, quo et explicari debuisset, eo loco, quo de illo mentionem facit Mauguin, hujus viri doctissimi ad hunc locum significationem approbari non potest. Ut recte intelligar, ex Perrenoto exemplum afferam. Sic enim in operis laudati, § 4 pag. 17 disputat: » Le niveau rompu (in natura aut in societate) demande à être rétabli, toute perte à être réparée, toute confusion doit être remise en >> ordre, et comme la commodité et »l'arrangement" ne donnent qu'un sentiment négatif du bien-être, ce n'est que lorsque l'aisance est troublée, que le sens positif du mal et la réaction du » dérangement" avertit, qu'il faut y porter du remède." Ecce idoneum, ni fallor, exemplum, quo quid mihi velim, significem. Casu iisdem utitur auctor verbis, de quibus supra vidimus; sed quo sensu? »Toute perte," inquit » doit être remise en »ordre" et comme la commodité et l'arrangement etc." Id est: hisce peractis, omni damno in ordinem reducto, et in omnibus observato » l'arrangement," hoc efficietur, ut generaliter dictus Ordo oriatur. Quam igitur vocabuli ordinis, nobis notionem ponamus, huc redit: Ordinem intelligimus summum illud et generaliter dictum bonum, quod in omnibus primaria lex dici potest, quod inde oritur, et hoc scilicet efficitur, quod omnia eo, quo uti debeant, ut ad finem quo destinata

sunt, ut perveniant, fruantur loco. Ordo et est vis et auctoritas, quibus omnia coercentur ne perveniant in perturbationem (dérangement), quibus, et si in illam pervenerint in ordinem (arrangement) reducantur. Per breve tempus in parva naturae universae parte conditio regularis, ordo (arrangement) perturbetur, quominus ista longe duret conditio, ordo impedit aeternus, quem ipse mundi Aedificator omnibus, quae exstant, normam collocavit; turbetur in societate regularis hominum aut rerum conditio (arrangement) dummodo ne ordo, quem vim et auctoritem dicimus, absit, parvi erit perturbatio ista habenda momenti, et quidem brevi certe temporis spatio in integrum res restitutae apparebunt, vigentibus vi et auctoritate, quas ordinem vocavimus.

§ 10. Quantum nostrum erat explicare conati sumus, qualem nobis vocabuli »orde" statuendam esse notionem putemus. Ex iis, quae monuimus, facile intelligitur, quanti sit in omnibus ordo faciendus. Dicere licet, ordinem esse in omnibus primum, quod requiritur, quod abesse non potest. Si quidem verum est, quod nemo certe dubitat, maxime et quidem summe necessarium esse in universa natura ordinem, ideoque et in partibus ejus diversis maxime valere, pariter sequetur; sic et hoc verum esse videtur de magna illa hominum societate, aeque ac de peculiaribus hominum in vita societatibus. Quam necessarius sit ordo in innumeris et maxime vario modo constitutis societatibus, quarum aliae parvae

et exigui momenti, aliae valde extensae et magnum spectantes finem, omnes autem, quod ad consilium, quo ineuntur inter sese diversissimae, originem ducant a magna et universa hominum societate, opus certe non est, ut explicem. Societatis species dici potest civitas, quae est, auctore Grotio, coetus perfectus liberorum hominum, juris fruendi et utilitatis caussa sociatus (1). Ut ad finem, quem juris tutelam esse posuimus, perveniat civitas, ad quem assequendum et homines in civitatem coiisse vidimus, ante omnia ordo sit in civitate necesse est. Aeque autem atque ordinem, quo omnia, quae natura amplectitur, appellare possimus ordinem generalem vel universum spectantem, idem primum in civitate requisitus ordo publicus appellari solet. Cujus si recte investigare velimus notionem, videamus primum quid publicus significet. Sensu, quo ad argumentum nostrum optime accommodatur, sine dubio cum Mauguino socialis dicitur (2). Multis quidem sine dubio et variis in quavis lingua notionibus utitur vox vox »publicus" sed, quod Franci dicunt

(1) Grotius, de jure belli ac pacis, L. I. cap. I. § XIV. (2) Quod dicimus socialis", ne intelligatur de universa, quae dicitur societate. In ea quoque haud desiderari posse ordinem, eumque socialem dicendum, nemo certe erit, qui non intelligat. Hoc autem loco praesertim et in primis de civitate sermo esse debet, ita, ut vocabulum civilis" ea usurpatum significatione, qua scilicet significaret, ad civitatem pertinens vel civitatem spectans" melius fortasse ad argumentum idoneum haberi posset. Ne autem conturbatio oriatur, habita ratione vulgo intellectae notionis vocis civilis", in sequentibus voce publicus" nobis erit utendum.

[ocr errors]
[ocr errors]
« PrécédentContinuer »