Images de page
PDF
ePub

Pugna mente bona, dabitur tibi justa corona.
Pugna pro lege, rebus, patria, grege, rege;
Te lege, lege rege, te bene rege, tege.
Spem vires pronas, cor me Christum tibi ponas;
Crimina deponas, unicas dabit ergo coronas.
Sunt Scoti dicti pro picto corpore Picti;
Cordibus invicti, victi, re, nomine ficti.
Sunt parci victus, rictus meditantur et ictus,
Optant conflictus, mos talis sit maledictus.
Scoti more leves, animi fervore feroces,
Sævi, veloces, sint probitate breves.
Scotia servire non vult, nec quærit amari,
Dire servire semper vult et dominari.
Ergo dabit saltum, quia cor sustollit in altum,
Scotia perdetur, timor ejus vi reprimetur.
Anglia, cor bassum teneas, dicit Deus, assum,
Spes tua, conamen, victoriam, lux, relevamen.

Explicit de bello Scotiæ, ubi David Brus fuit captus, qui erat rex eorum, et alii magnates.

[ocr errors]

Numerus interfectorum in bello, et dies belli, et conclusio finalis.1

Fastu commotos percussit et Anglia Scotos;
Sub regente David, quatuor ter milia stravit ;
Cruxque novem villæ, belli fit testis et ille,
Qui verum scivit, quia Scotia victa subivit.
Pro festo Judæ lux Anglis dena vacavit,
Sed tunc calcavit Scotos sors aspera Judæ.
Sanguine stillante necat illos gens borealis,
Quos sibi regalis præsumptio duxerat ante.
Explicit bellum.

1 The verses which follow are taken from MS. C, where they form a sort of conclusion to the poèm.

It will be seen that they are repeated in the short poem which follows this.

Est omnis Scotus Sampson, Salomon, leo totus.
Sampson se necuit, Salomon post tdola travit,
Est leo famelicus, sic omnis Scotus iniquus.

ON CRECY AND NEVILE'S CROSS.'

Annis bis sex c., quater x., bis ter, simul et c.,
Carmina pando lyra tunc contingentia mira.
Gallia mota nimis declinat forte ruinis,
Dum properat vesci bello sub nemore Cressi.
Corruit ense per E. subito gens Gallica sub P.,
Funeris ex pœna pereunt tria millia dena.
Bina dies vere post festum Bartholomæi,
Hæc virtute Dei testatur mira patere.
Plebs nitet Edwardi de gestu Machabæorum,
Laus patet Anglorum sub vexillo leopardi.

Fastu commotos percussit et Anglia Scotos,
Sub regente David, quatuor ter milia stravit.
Cruxque novem villæ belli sit testis et ille,
Qui verum scivit quod Scotia victa subivit.
Præ festo Judæ lux Anglis dena vacavit,
Sed tunc calcavit Scotos sors aspera rude.
Sanguine stillante necat illos gens borealis,
Quos ibi regalis præsumptio duxerat ante.
Reges, dux, et comites,
Barones et milites,

Qui tunc bellaverunt,
Prior atque præsules,
Plures viri nobiles,
Nece ceciderunt.

These lines are taken from MS. Cotton., Titus A. xx., fol. 86, ro. The first ten lines are also found in the manuscript in the Bodleian library, MS. Rawlinson, No. 214,

fol. 121, ro, with the title, Numerus
annorum et interfectorum in bello de
Crescy.

2 contigentia, MS. Rawl.
3 Crescy, MS. Rawl.

Mox audaces Angliæ,

Tunc majores Scotiæ,
Fuga sequebantur,
Plures tacti vulnere,

Rex et Duglas propere

Capti carcerantur.

Subdola Scotorum gens laudem perdit honorum.

Isti versus sunt de bellis de Cressi et de Nevilecros.

ON THE TRUCE OF 1347.'

2

Cantica lætitiæ mundi flos Anglia promat,
Hostes justitiæ fortes ubique domat.
Jus vires donat, fortuna favet, Deus astat,
Terras rex vastat, quia gratia cara coronat.
Turturis exemplo castietur foeda libido,
Ære dato templo discedat cæca cupido.
Regia sint castra pia, casta, fidelia, justa;
Numine robusta, penetrantia moribus astra.
E castris procerum procul omnis fœmina cedat,
Ne proceres lædat fœmina, gemma, merum.
Anglia devicit, quia jus habet, et mala vicit;
Culpæ mole caret, coelesti lumine claret.
Libera, mundata, premit hostes sanctificata,
Ergo vincetur, si culpa sibi dominetur.

1 The allusions in this piece seem to leave little doubt that it was written by some one of the war party at the time when the truce was in negotiation, soon after the surrender of Calais. It is printed from a copy preserved in MS. Cotton. Titus A. xx., fol. 126, v°, compared with another in MS. Rawlinson, No. 214, fol. 150, ro. In the margin of the

former a later hand has written "Baston," as an intimation that it was one of the productions of the Latin poet named Robert Baston, whose history, however, is more connected with the Scottish wars of the reign of Edward II, and I think there is no sufficient reason for ascribing the present lines to him. castratur, Rawl.

2

Anglia peccatum, luxum, fastum, dominatum,
Reprimat, et flatum livoris et æris hiatum.
Lis, injustitia, dolus, ars, injuria cedant;
Pax, lex, justitia, pietas amen sibi credant.
Propter peccata transferri regna leguntur;
Vita juvat grata cum prælia dira geruntur.
Anglia dat flores, armatos, eximiores,
Inducens mores, virtutes nobiliores.

Mansuetos, humiles, cautos, probitate seniles,
Fortes, subtiles, claros, agiles dat heriles.
In nostra terra dulces flores patuerunt,
Advenit guerra florum vires micuerunt.
Flores palmarum verni, rosei violarum,

Dant annum carum nobis, Francis cor amarum.
Anglorum fortes vident varias modo sortes,
Non timeant mortes Valoys' impugnando cohortes.
Felices comites videat tunc inde sequentes.
Ad bellum vadunt, Deus est conductor eundo;
Ad mala fata cadunt, Sathan est ductor redeundo.
Ad bellum vadunt, et eis contingit honeste;
In redeundo cadunt, contingit eis inhoneste.
His mare placare Deus aura placens adeundo,
En Deus, aura, mare contraria sunt redeundo.2
Vadunt et veniunt ad portum præmeditatum ;
Sed redeundo sciunt maris et venti cruciatum.
Ergo Deo mire placet ire, vetando redire,
Usquequo perfecta fiat victoria recta.
Ergo magnates adeuntes non redeatis,
Donec vincatis, Francorum credite vates.

'Waleys, Rawl.

2 Aboute the fest of Seynt Michael (1347), the kyng took the se into Ynglond, and there had he grete tempest, and mervelous wyndes; and thanne he mad swech a com

plynt onto oure lady, and seide, "O "blessed mayde, what menyth al "this? Evyr, whan I go to Frauns, "I have fayre weddir; and whanne "I turne to Ynglond intollerable "tempestes."-Capgrave's Chronicle,

p. 213.

Flandria ridebit, canet Anglia, Francia flebit,'
Scotia lugebit, Normannia victa pavebit.
Anglia gaudebit, fera Picardia dolebit,
Parys ardebit, Aquitannia fama patebit.
Francia languescit, viget Anglia, Flandria crescit,
Scotia marcescit, Hibernia sæva quiescit.
Cressci1 decrescit, Arthosia pallida cessit,
Kaloys arescit, Britannia parva fatescit.
Non salvat gladius, non arcubus Anglia speret ;
Salvat propitius Deus cui dulcis adhæret.
Sennacherib arcus, cor, spiritus, vires, tribuebant ;
Sed cordas arcus mures subito comedebant.
Sic rex ut vermis effectus, nudus, inermis,
Confusus rediit, turpiter et periit.
Ergo Dei flamen, nostris fortissima turris,
Illis a scurris et culpis protegat; Amen.
In bello miles jacet in lecto moriturus,

Ergo sit purus dando preces humiles.
Lilia non tacta dulci flatu redolescunt;
Lilia confracta cito putrescunt et olescunt.
Anglia militia quasi lilia, laudis amica,
Vincet magnifica stante pudicitia.
Subjecti Veneri multi fortes periere,

Effecti miseri confusi succubuere.

Armis invictum somnus, luxus, gula, victus, Turbant, confundunt, turbant, sua viscera fundunt.

Pauci vicere, quia mundi corde fuere ;

Casti vixere, palmam belli meruere.
Sunt agni casti nostri domini generosi,
Constantes, casti, largi, mites, animosi,
Justi, prudentes, nulli fraudem facientes,
In spe gaudentes, et egenis compatientes.

Templa, Deum, clerum mutuo se semper honorent;
Dicentes verum, Dominum devotius orent.

1 Crescy, Rawl.

1 * Caleys, Rawl.

« PrécédentContinuer »