Images de page
PDF
ePub

CLEMENTIS

ROMANI

EPISTULA AD CORINTHIOS.

1

ΚΛΗΜΕΝΤΟΣ

ΠΡΟΣ ΚΟΡΙΝΘΙΟΥΣ Α'.

Ἡ ἐκκλησία τοῦ θεοῦ ἡ παροικοῦσα Ῥώμην· τῇ ἐκκλησίᾳ τοῦ θεοῦ τῇ παροικούσῃς Κόρινθον, κλητοῖς ἡγιασμένοις· ἐν θελήματι θεοῦ διὰ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ.

Χάρις ὑμῖν καὶ εἰρήνη ἀπὸ παντοκράτορος θεοῦ διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ πληθυνθείη.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CLEMENTIS

EPISTULA AD CORINTHIOS I.

Ecclesia Dei quae Romae peregrinatur Ecclesiae Dei quae Corinthi peregrinatur, vocatis sanctificatis voluntate divina per Dominum nostrum Iesum Christum.

Gratia vobis et pax ab omnipotente Deo per Iesum Christum augeatur.

CAP. I.

Propter subitas et continuo se excipientes calamitates et 1

2) Poμny] Hoc vocabulum, quod cum schedula abscissa periit, primus restituit Iunius. Irenaeus III, ш. 3. p. 176 ed. Bened. ab ecclesia quae est Romae hanc epistulam scriptam esse dicit. Sic quoque Clemens Al. Strom. V. § XII. p. 693 ed. Potter. Et Eusebius H. E. III 16.

3) τῇ παροικούσῃ] Vocabulum a Iunio primo restitutum. Ad sensum cf. Hebr. XI 13. Luc. XXIV 18. Inscriptionem quoque graecam a Iunio in adnotatione editam perlustrasse iuvabit.

4) κλητοῖς ἡγι[ασμέν]οις] Similiter S. Paulus I. Cor. I 1. 2. loquitur.

5) ἐν θελήματι θεοῦ] Cf. Rom. I 10. 6) διὰ τοῦ κυρίου ἡμ]ῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ] Ita primus scripsit Iunius (qui et voc. navτoxqάtogos reposuit). Codex ante lacunam ortam habuit: dicτουκ ημωνιχύ. κυ est κυρίου, ισχυ Ἰησοῦ χριστοῦ.

7) [Διὰ τὰς] αἰφνιδίους καὶ ἐπαλλήλους [γενομένας ἡμῖν συμφορὰς καὶ [περ]ιπτώσεις] Ad hunc locum haec

adnotavit Jacobsonus: Ad hanc lectionem procul dubio veram quam proxime coniectando accessit o návu Pearsonus. Vindic. Ignat. Part. II cap. 3. Cuius coniecturam a Colomesio probatam in contextum recepit Wottonus. Litterae autem illae duae vel tres, quas damno h. 1. codici casu vel vetustate illato se vix dignoscere potuisse questus est editor Cantabrigiensis, mihi saepius et summa qua potui cura codicem inspicienti oculis nudis et armatis manifestae tandem visae sunt app et certissime cod. ms. totam vocem acquηdiovs usque adhuc exhibet, H pro I posito, quae quidem frequens est mutatio. Tischendorfii άnotúлwμa cum reliquis omnibus editionibus exhibet αιφνιδιους tanquam ipsius codicis alexandrini scriptionem. Iunius legit åŋvvdein ἐφ ̓ ὑμῶν ἰδίους καὶ ἐπ ̓ ἀλλήλους . . ., adeo ut finita salutatione epistula incipiat a verbis Διὰ γενομένας. Ioannes Boisius primus διὰ αἰφνιδίους, Henricus Wottonus διὰ τὰς αἰφνιδίους scribendum esse censuerunt. Ad

[ocr errors]

συμφορὰς καὶ περιπτώσεις, ἀδελφοί, βράδιον 10 νομίζομεν 11 ἐπιστροφὴν πεποιηκέναι περὶ τῶν ἐπιζητουμένων παρ' ὑμῖν πραγμάτων,12 ἀγαπητοί, τῆς τε ἀλλοτρίας καὶ ξένης 13 τοῖς ἐκλεκ

....

1. και πτωσεις. 1. ... ιζομεν. 1. πεποιη . ...αι. 1. επιζητουμένων.. ρυμων. 1. αγαπητοι . ης. 1. ξενοις. quod confirmat Tischendorfius.

sensum autem quod attinet verba haec sunt ex iis quae satis lucide ostendant non Neronis, sed Domitiani tempora hic indicari, et non anno 68, sed 96 Clementis Romani ad Corinthios epistulam scriptam esse. Licet enim concedamus voc. alqvidiovs etiam Neronis ad incendium optime trahi posse, tamen et capitolii quod Domitiano imperante accidit incendium, et fulmina illorum temporum prope continua cum vocabulo illo bene componi posse videntur. Et praeterea id quod maximum — alii haud pauci Clementis loci exstant ex quibus non anno 68, sed serius epistulam nostram scriptam esse certissime efficiatur. De quibus videas quae et a Gunderto in libello temporario lutherano anni 1853 p. 638 sqq. et a nobis infra passim in notis dicta sunt. Nota praesertim vocabulum άoxɛiav cap. XLVII 6. Iam id tantum agimus ut demonstremus verba αἰφνιδίους περιπτώσεις spectare ad tempora Domitiani. Componas, quaeso, cum vocabulis αἰφνιδίους et ἐπαλλήλους haec Suetonii:

Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt ut Domitianus exclamaverit: „Feriat iam quem volet!" Tactum de caelo capitolium templumque Flaviae gentis. et q. s. (Suet. Dom. XV.) Tacitus (in vita Agricolae c.44) memorat postremum Domitiani tempus, quo non` iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo (ἐπαλλήλους!) vel velut uno ictu remp. exhauserit Domitianus.

Verbis autem συμφορὰς καὶ περιπτώσεις innuuntur primum martyria Flavii Clementis, Ancilii Glabrionis, Flaviae Domitillae, deinde quae legimus apud Suetonium Domitiani cap. XII:

Bona vivorum ac mortuorum usquequaque quolibet et accusatore et crimine corripiebantur. Satis erat obici qualecumque factum dictumque adversus maiestatem principis. Confiscabantur alienissimae hereditates, vel uno exsistente qui diceret audisse ex defuncto, cum viveret, heredem sibi Caesarem esse. Praeter ceteros iudaicus fiscus acerbissime actus est: ad quem deferebantur qui vel improfessi iudaicam viverent vitam,vel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent. Iudaeos apud ethnicos eosdem fere cum christianis esse vix est quod dicamus. Denique patet tyrannum in dies atrocius saevientem facinoribus suisquorum multa ab ethnicis scriptoribus relata non esse quis miretur? - Christianorum animos adsiduo et continuo metu ita captos tenuisse et obstrictos ut suas tantum res curantes Corinthiorum desideria et angustias neglegerent.

8) fuiv] i. e. Romanis, non Clementi, quasi sit pluralis maiestaticus: nam Romanorum tantum, non suo nomine scribit Clemens.

9) συμφοράς] De tempore harum calamitatum satis sit ex acervo sententiarum a VV. DD. prolatarum nonnullas breviter recensere. Et primum quidem falsus est Gulielmus Burton in

casus adversos qui nobis acciderunt tardius, fratres, animum advertimus ad res apud vos, dilecti, desideratas, et ad seditionem impiam ac detestandam, Dei electis peregrinam et alienam, quam pauci homines temerarii et audaces in tantum amentiae accen

eo quod putaverit universam antiquitatem de tempore quo haec scripta fuerit epistola prorsus tacuisse; scriptor enim omnium antiquissimus, Hegesippus, diserte posuit dissensionem corinthiacam intra quinque ultimos Domitiani imperii annos (sc. anno Domini 92—96), uti testatur Eusebius H. E. III, 15 16. JACOBSON.

10) poάdior] Errant qui putant Clementem hoc loco quia „tardius“ scripserit excusatione uti. Romani enim, quorum nomine scribit, verentur ne litterae quas ad Corinthios dederunt serius Corinthum veniant quam quod iis etiam usui esse possint.

11) [voμ]itoμev] Iam inter omnes editores autónτas constat litteras Couεv in ipso adhuc codice legi; Iunius tamen, qui primum νομίζομεν scribendum esse duxerat, „cum diligentius postea et oculis accuratioribus exemplar intueretur et vestigium minutissimum tov o ante cerneret, dvooiCouεv reponere non dubitavit." Contra quem Wottonus: ,,Quam accurate, inquit, hoc loco Iunius manuscriptum sit intuitus, ipse nescio; mihi quam accurate eum inspicienti nihil huius modi visum fuit, neque Millio, qui et ipse contulit et in suo codice hoc loco haec observavit: „Imo vero in ms. codice neutiquam certo deprehendas o, sed obscurum nescio quid quod aeque sit pars litterae μ.“ Certe in voce voμicoμεv postea μ et o parum admodum differunt, ita ut facile credam ex vestigio litterae quod occurrit collato cum u in voce vouíçoμev pag. 35 editionis Iunianae etiam et hanc legi debere νομιζομεν.“ Sequatur Ja

cobsonus, qui: „Codex, inquit, ms. adhuc exhibet partem dexteram litterae μ, et lacuna non est plurium quam trium litterarum." Tischendorfius denique in Append. codd. p. XVIII haec adnotat: vouloμεv: spatio » νομ]ιζομεν: certe statis aptum." De spatio igitur non est quaerendum amplius. Sed et de sententia verbi voμítoμev satis liquent omnia. Est enim verbum illud Clementi familiarissimum: cf. indicem verborum et notam praecedentem; non excusatur Clementis tarditas, sed serum nimis tempus iudicatur et metuitur, ne iam inutilis facta sit epistula.

12) περὶ τῶν ἐπιζητουμένων [πα]ρ' ὑμῖν πραγμάτων] Mirum profecto est omnes interpretes cum Cotelerio verba παρ' ὑμῖν vertisse na vobis", cum non παρ ̓ ὑμῶν scriptum sit, sed παρ' ὑμῖν. παρ' ὑμῖν est apud vos, in coetu vestro, ut Col. IV 16, ut taceam quae hoc ipso Clementis capite versu 3 sequuntur: τοῖς παρ ̓ ὑμῖν πρεσβυτέροις. Verbum ἐπιζητουμένων non est interrogare, sed desiderare, expetere, ut legitur in NT. e. c. Matth. XII 39. Phil. IV 17. Quamobrem ex hoc certe loco non sequitur Corinthios ad Romanos epistulam misisse cui hac nostra respondeatur. Accedit quod etiam infra cap. XVII 6.7 ἀκούεται legitur et axon, epistularum nulla mentione facta. Quod si quaerat quispiam, quaenam desiderarint Corinthii, citamus c. XLVII 6. 7. c. XLIV 3. Corinthii rerum novarum studiosi instituta ecclesiae impugnabant.

13) Šévŋs] Absurdam codicis scriptionem šέvots a Millio defensam esse miramur.

« PrécédentContinuer »