Images de page
PDF
ePub

LECTURIS

S.

Quod triennio ante Constantinus de Tischendorf edidit Clementis Romani epistulae άлorúлoua, hoc iam nunc ut in usum nostrum converteremus movit nos et magna quae Patri apostolico debetur reverentia et multa quae a plurimis VV. DD. in eum conlata est opera. Ita factum est ut nos iam non solum librarii alexandrini, sed ipsius Clementis verba, quin verborum formas Deo favente nos adsecutos esse speremus.

Insignia autem palaeographorum qui nunc sunt principis de Clemente merita quamvis primo loco ponenda sint, nihilo tamen setius etiam non tacenda videntur nomina Patricii Iunii Henrici Wottoni Gulielmi Jacobsoni, qui et ipsi codicem alexandrinum volutarunt contulerunt descripserunt. Quorum virorum vestigia nos omni quo par erat studio nobis premenda esse statuimus.

VI

Restat ut mentionem iniciamus exempli quo nobis

uti contingit photographici. Quod Tischendorfius postquam a clarissimis Musei Britannici Antistitibus dono datum accepit, pro ea qua erga nos est humanitate nobiscum communicavit,

Valete studiisque favete nostris.

Dabamus Novae Dettelsaviae m. Ian. a. MDCCCLXX.

PROLEGOMENA.

I. DE CODICE ALEXANDRINO.

Adservatur in Museo Britannico codex qui dicitur alexandrinus, solus solius quam habemus epistulae Clementis fons. Qui signatus litt. A membranaceus est, foliorum 169, formae quaternariae. Sed horum foliorum unum deest: quod ab aliis iam diu coniectatum Tischendorfius primus certo certius demonstravit. Sunt enim id quod primus vidit Tischendorfius - singula codicis folia numeris arabicis signata. Quare cum folia 158 occupentur Bibliis, reliqua undecim, folium 159-169, sunt epistularum clementinarum. Quorum unum, dico folium 168, excipiens folium arabicum

[ocr errors]

(134), cum non ut debuit exhibeat numerum t。 (135), sed (136), scriptoris arabis ordinem ita turbat, ut appareat folium illud (135) ab Arabe signatum quidem esse, sed postea casu elapsum.

Quod quo facilius oculis illucescat, hanc proponimus tabellam:

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

De historia et aetate codicis haec in prolegomenis ad LXX dicit Tischendorfius:

Codex Alexandrinus Musei Britannici factus est postquam, ut in ipso codice praenotatur, cubiculo patriarchali (Alexandriae) anno 1098 dono datus fuerat rursusque anno 1628 a Cyrillo Lucari, patriarcha primum Alexandriae post Constantinopolitano, dono missus Carolo I Britanniae regi. Idem Cyrillus Lucaris sua manu traditionem testatur ex qua hic codex, manu Theclae nobilis feminae aegyptiae paulo post concilium nicaenum' scriptus dicitur. Quae traditio multis excogitata videtur ad venerandi libri gloriam. Quodsi verum est, ut in veteri est proverbio, non facile spargi rumorem quin aliquid subsit, ex celebri S. Theclae coenobio Seleucensi, quod iam Gregorii Nazianzeni tempore florebat, alexandrinus codex prodiisse recte visus est; unde facile fieri poterat ut ipsius Theclae manu exaratus diceretur. Praeterea vero litterarum forma, interpunctionis simplicitas, compendiorum raritas ac quicquid denique ad definiendam libri aetatem facit, sive in Veteri sive in Novo Testamento, eiusmodi est ut quinto saeculo scriptus esse maxima cum probabilitate existimetur.“

Quibus Tischendorfii verbis addas quam in prolegomenis ad Appendicem codicum tulit sententiam: „In aetatem huius codicis rursus diligenter inquisivi quum per duas fere hebdomades quotidie manibus eum tenebam. Etsi inveni aliquot loca quibus antiquissimae scripturae elegantia formis productis atque oblongis imminuitur, tamen non possum quin confirmem ab aetate codicum sinaitici et vaticani saeculo fere alexandrinum abesse, i. e. circa medium saeculum quintum videri scriptum."

Cum igitur quattuordecim amplius saecula abierint ex quo codex alexandrinus exaratus est, non est quod miremur eum iniqua valde et afflicta condicione esse. Hinc lacunae istae frequentissimae, hinc margines tabe arrosi tineisque obesi et praeterea a barbaris manibus passim, ut videtur, abscissi. Accedit quod olim imprudenter infusa gallarum tinctura plures paginae tanto opere maculatae sunt, ut quae in iis scripta fuerant vix possint legi. Quo etiam factum est ut photographici - de quo infra exponemus -exempli artifex „interdum non tam litteras quam maculas redderet".

« PrécédentContinuer »