Images de page
PDF
ePub

quae in eodem praecipua est et quam ceterae sequuntur. Primo autem adspectu, forma gubernationis hanc conditionem videtur explere. Nihil enim magis conspicuum est in publica vita; nihil magis in se omnium oculos movet. Cum princeps in societatis, ut ita dicam, culmine stet et corporis politici caput saepe neque immerito appelletur, ab eo omnia pendere existimantur. Adde quod, cum philosophi ad hoc tempus nihil aliud in politicis rebus reperissent quod per genera et species dividi posset, difficile Secundato erat, quamvis novum aliquid ipse tentaret, eorum doctrinam omnino exuere. Ea causa est quare formas societatum e gubernationis formis discernere susceperit. Sane multa methodo objici possunt quam secutus est. Hoc enim signum nihil per se proprii ac peculiaris habet, sed, ut jam monstravimus, summi imperii natura mutari potest dum natura societatis immutata manet, aut contra una et eadem esse in societatibus quae longissime inter se distant. Sed error verbis potius quam rebus inest; nam praeter quae ad populi regimen pertinent, multa alia enumerat quibus societates alias ab aliis discriminat.

Immo vero, si verba quibus utitur negligimus, nihil forsan in toto opere reperietur quod verius et acutius sit quam haec divisio cujus principia etiam nunc servari possunt. Etenim, non solum tres illae vitae communis formae quas descripsit tres distinctas species revera constituunt, sed etiam earum descriptio, qualem in ejus libro invenimus, earumdem naturam propriasque differentias non sine quadam veritate exprimit. Sane in antiquis civitatibus aequalitas et frugalitas non tantae fuerunt quantas Secundatus credidit. Attamen constat in iis, praesertim si cum hodiernis populis comparentur, privatas res angustissimum spatium habuisse quo se extenderent, communes contra amplum. Mire sensit

Romae et Athenis pauca cujusque civis propria fuisse, atque hanc fuisse causam qua societas fieret una. Contra, apud nos, privatae vitae fines latius prolatae sunt; unusquisque nostrum suam indolem habet, suas opiniones, suos mores, suam religionem, seque et suas res a societate publicisque rebus penitus secernit. Populi igitur consensus non idem esse neque ex eadem origine oriri potest, sed ex laboris divisione quae cives et ordines alios aliis necessarios efficit. Denique hoc genus, quod Tyrannida vocat, a ceteris prudentissime separavit. Nam Persarum aut Turcorum imperium nihil commune habet cum graecis italicisve civitatibus neque cum christianis Europae gentibus.

At enim Tyrannis forma tantum Monarchiae est; rex enim, et in Monarchia, leges mutandi jus habet; ergo ipsius voluntas suprema lex est. Notandum vero earum societatum structuram omnino diversam esse: nempe, in Tyrannide, ea diversitate caret quae Monarchiae peculiaris est. Ceterum nil refert utrum rex in Monarchia leges mutandi jus habeat an non; nam facultatem reipsa non habet, propterea quod ordinum potestas ipsius potestatem continet. Secundato quidem merito objectum est tyrannorum imperium sine ullo modo nusquam exstitisse (1). Sed scriptor ipse primam quam dederat definitionem emendavit et in ipsa quoque Tyrannide quoddam esse summae potestatis temperamentum agnovit, sed aliud atque in Monarchia. Etenim. non ex diversorum ordinum institutione oritur, sed e summa et singulari auctoritate qua religio non modo apud populum, sed etiam apud tyrannum fruitur (2).

(1) Janet, op. cit., II, 345.

<< C'est la religion qui corrige un peu la constitution turque. » (V 14.) « Il y a pourtant une chose que l'on peut quelquefois opposer à la volonté du prince, c'est la religion. » (III, 10.) « De là vient que, dans ce pays, la

Nec dubium est quin religio in iis societatibus eam vim revera habeat. Nam non modo a principis voluntate non pendet, sed contra princeps, ut noster bene animadvertit (1), ab ea ipsa immanem suam potestatem accipit; nil ergo mirum si ab eadem contineatur.

Si vero Secundati doctrinam his de rebus penitus intelligere velis, quartum genus prioribus addendum est quod ab interpretibus immerito omitti solet. Dignum autem est quod nos moretur, nam ex eo Monarchia exstitit (2). Scilicet societates comprehendit quae venando aut pecora pascendo vivunt. A ceteris enim multis et eximiis rebus differunt: cives perpauci sunt (3); terra inter eos non dividitur (4), non legibus sed moribus reguntur (5), senes apud eos maximam auctoritatem habent, sed libertatis tam studiosi sunt ut nullum stabile imperium patiantur (6). Certum est eam esse gentium inferiorum naturam quae, ob hanc causam, Democratia inferior appellari possit. Hoc autem genus in duas varietates Secundatus dividit. Cum per parvas hujusmodi nationes homines separantur quae nulla societate inter se conjunguntur, feras gentes illas appellat; barbaricas vero, si in unam coeunt (7). Aliae venationem, aliae pastorum vitam potius colunt.

religion a ordinairement tant de forces, c'est qu'elle forme une espèce de dépôt et de permanence, et, si ce n'est pas la religion, ce sont les coutumes qu'on y vénère au lieu de lois. » (II, 4.)

(1) << Dans les empires mahométans, c'est de la religion que les peuples tirent en partie le respect étonnant qu'ils ont pour le prince. » (V, 14.) (2) XI, 8.

(3) XVIII, 10.

(4) XVIII, 13.

(5) Ibid.

(®) XVIII, 14.

(7) XVIII. 1.

Societatum igitur divisio, qualem Secundatus esse concepit, sequenti tabula exprimitur :

[blocks in formation]

Sine definita summi imperii ( Barbaricae gentes. constitutione..

Ferae gentes.

Quicumque hanc tabulam ante oculos habet multasque illas populorum varietates quas comprehendit, Secundatum intelligit non Aristotelis divisionem paulo infidelius retulisse, sed aliquod novum instauravisse.

(1) Quibus addendae sunt societates quae e pluribus populis, foedere conjunctis, constant. (IX, 1-3.)

CAPUT QUARTUM

QUATENUS POLITICARUM RERUM LEGES CERTAS ESSE

SECUNDATUS SENSERIT

I

Age vero; non solum societates per genera dividit, sed politica facta ac praesertim ea de quibus praecipue loquitur, leges scilicet, ordinem certum sequi rationalique igitur interpretationi idonea esse existimat. Hoc jam apparet e libri initio ubi praeclaram illam legum definitionem invenies: Leges sunt necessariae connexiones quae ex rerum natura sequuntur. Hoc enim non modo naturae leges, sed et eas quibus humanae societates reguntur comprehendit.

Comte quidem Secundatum criminatus est quasi ab hoc principio postea ita declinasset ut in rerum multitudine, quae in reliquo opere accumulantur, nullus ordo reperiri possit (1). Haec autem accusatio a veritate recedit. Etenim quotiescumque de lege aliqua agitur, eam a certis conditionibus pendentem nobis ostendit. Duo sunt autem illarum conditionum genera. Aliae naturae rerum quas lex spectat inhaerent; scilicet, si ad commercium pertinet, commercii naturae, si vero ad religionem, religionis. Est autem alia causa quae suam vim multo latius extendit ceterisque praevalet; id est natura societatis. Pleraeque enim leges, ut jam diximus, non eaedem esse possunt in Monarchia atque (1) Cours de phil. pos., IV, 181.

« PrécédentContinuer »