Images de page
PDF
ePub

R. Si fugam arripiens animal a te captum, naturalem acquisivit libertatem, desinit esse tuum et fit primi occupantis. Secus semper tuum erit. Naturalem autem libertatem recipere intelligitur animal, cum vel oculos tuos effugerit, vel ita sit in conspectu tuo, ut difficilis sit ejus persecutio: ita Justinianus.

Quid (dices) si fera est ab uno vulnerata aut illaqueata, capta vero ab alio? Si fera ita vulnerata erat aut illaqueata, ut adhuc posset fugam arripere, fit primi occupantis; quia adhuc censetur in naturali sua libertate. Si vero ita vulnerata erat aut illaqueata, ut non amplius potuisset fugam arripere, tunc propria erit vulnerantis et illaqueantis ob contrariam rationem; est enim jam inchoata possessio. - Si vero res dubia sit, dividetur in partes æquales; cum æquale tunc sit utriusque et jus et spes. Ceterum est maxime attendenda juxta alios lex illa generalis: feræ bestiæ capientibus cedunt, non vulnerantibus.

Q. 3. Quid de columbis, cuniculis et piscibus, si sedem mutent?

R. Hujus casus definitionem habemus in Codice civili (Gallico) « Les pigeons, lapins, poissons, qui passent dans » un autre colombier, garenne ou étang, appartiennent au propriétaire de ces objets, pourvu qu'ils n'y aient point » été attirés par fraude et artifice * ; »

Quid vero de apibus, si alveare reliquerint? Hæc habet lex civilis apud Gallias: « Le propriétaire d'un essaim a droit de le réclamer, tant qu'il n'a point cessé de le poursuivre: autrement, l'essaim appartient au propriétaire du terrain sur lequel il s'est fixé 1. »

*

1 Art. 564. V. art. 717.

Loi de 1791. Selon le droit Romain, addit cardinalis Gousset, il faut, pour acquérir la propriété d'un essaim, qu'il y ait prise de possession en l'enfermant dans une ruche si alius apes incluserit is earum dominus erit (Inst. de div. rerum). Ce qui paraît plus conforme à l'occupation des animaux qui ont recouvré leur liberté naturelle, aussi, nous pensons qu'on n'est point tenu, avant la sentence du juge, de rendre l'essaim dont on a pris possession à celui sur le terrain duquel il s'était arrêté. Theol. morale, tom. 1, n. 702, not. édit.

[merged small][ocr errors][merged small]

Q. 1. Quotupliciter generis sunt res inventæ ?
R. Res inventæ triplicis generis sunt :

Aliæ dominum neque habent, neque habuerunt: v. g., lapilli et gemmæ, quæ in littore maris interdum reperiuntur.

Aliæ dominum quidem jam habuerunt, sed nunc desierunt habere: ut sunt thesaurus, bona vacantia, et derelicta. -Aliæ dominum habent, sed ignoratur quisnam ipse sit: ut sunt nuper amissæ res.

Q. 2. Cujus sunt res, quæ dominum nec habent nec habuerunt?

R. Lege civili definitum est, ratione ipsa suggerente, res inventas, quæ dominum nec habent nec habuerunt, pertinere ad ipsum inventorem, Hinc lapilli, gemmæ, fragmenta auri, margaritæ, coralla, etc., quæ in fluminum fundo reperiuntur vel scopulis adhærent, sunt inventoris. Non sunt tamen inventoris, sed domini fundi venæ metallicæ, lapidicinæ, carbonariæ, cretariæ, arenariæ, quæ considerantur tanquam pars fundi, in quo inveniuntur, uti aquæ fons qui ibi scaturiret 1. Hic tamen maxime sunt ipsæ locorum leges inspiciendæ 2.

Q. 3. Quid de thesauro?

R. Thesauri nomine venit: depositio rei cujuscumque, cujus domini memoria non exstat, ita ut nemo possit demonstrare illam esse suam *. Dicitur rei cujuscumque; ergo pecu

1 In fundo alieno fungos perquirere, vel colligere glandes, vel sibi vindicare nuces ac castaneas, quas (iis jam collectis) conductæ mulieres stramen pectinando, vel alii casu inveniunt, ferme ubique consuetudo permittit; ut permittit in alienis agris vel vineis colligere spicas vel uvas, quæ fugiunt manus metentium vel vindemiatorum. Hæc uti totidem bona a domino derelicta habentur. Sed cavendum, ne talia inquirendo alienis fundis damnum inferatur, ut non raro lugendum est. - 2 Art. 432.

*Ex codice civili Gallico : « Le trésor est toute chose cachée ou enfouie sur laquelle personne ne peut justifier sa propriété, et qui est découverte par le pur effet du hasard.» Art. 1716. - « La propriété d'un trésor appartient à celui qui le trouve dans son propre fonds: si le trésor est trouvé dans le fonds d'autrui, il appartient par moitié à

[ocr errors]

nia, numisma, vasculum, urna, statua possunt esse materia thesauri. Si porro thesaurus invenitur in fundo proprio, pertinet ad inventorem. Si in fundo alieno, distinguendum est: vel simplici casu invenitur, vel data opera*. Si casu, dividendus est pro medietate inter inventorem et dominum fundi: si data opera, totus cedere debet domino fundi 1. Q. 4. Quid de fodinis?

R. Quæ ad fodinas et similia pertinent, peculiaribus legibus reguntur.......

Q. 5. Cujus sunt bona derelicta et vacantia?

R. Bona derelicta sunt ea, quæ dominus ipse abjicit ex animo a se abdicandi eorum dominium; unde huc non veniunt ea quæ dominus necessitate coactus projicit, v. . g., in via, quia incensa est domus. Bona derelicta ex lege si mobilia, sunt primi occupantis, si immobilia, cedunt fisco.

Bona vacantia sunt ea, quæ quis reliquit ab intestato

celui qui l'a découvert, et pour l'autre moitié au propriétaire du fonds. » Ibidem.

1 Qui bona fide emit arcam, in qua gemmas vel pecuniam invenit, totum sibi retinere potest, si nulla sint vestigia, quibus judicari possit ad quem hæc pertineant; quia est simul inventor et dominus. Ita Lessius.Item opifex si in domo aliqua laborando inveniat in aliquo angulo parietis vel in arca veteri summam pecuniæ, dimidiam partem retinere potest, si nulla omnino adsint vestigia pecuniam illam esse talis personæ vel familiæ; quia tunc ratio thesauri haberi videtur. Ita Gury. - Item qui pretio communi emit agrum tenens ibi esse reconditum thesaurum, totum retinere potest, si inveniat ; nam thesaurus nondum repertus ad dominum agri nullimode pertinet, neque est pars fundi. Ita Bouvier.

Dices non licet a rustico emere vili pretio gemmam, quam ipse putat esse vitrum; ergo a pari neque campum pretio ordinario, si ibi latet thesaurus. Sed disparitas est, quod præstantia gemmæ sit pars ejus; insuper non emitur pretio quod ex communi habet æstimatione. At thesaurus non est pars agri; et ager emitur juxta communem æstimationem hominum. Ita Lyonnet.

« Celui, inquit cardinalis Gousset, qui aurait trouvé un trésor dans le terrain d'autrui, en y faisant des fouilles sans le consentement du propriétaire, serait condamné à rendre à celui-ci le trésor entier. Mais comme cette disposition de la loi civile n'a pour objet que de punir le délit qu'on a commis en fouillant un fonds sans la permission du maître, on n'est pas obligé de s'y conformer avant la sentence du juge. » Theol. morale, n. 702, not. édit.

moriens, quin habeat heredes intra duodecimum consanguinitatis gradum 1. Hæc omnia, nulla facta distinctione mobilium et immobilium, pertinent ad regium fiscum '. Hoc ex parte valet etiam de bonis jacientibus, de quibus ubi de Testamento.

Sed quid (quæres) de bonis naufragorum? suntne inter derelicta habenda? Negative: alia sane causa, ad rem Justinianus cui ceteri legislatores conformantur, est earum rerum, quæ in tempestate levandæ navis causa ejiciuntur; hæ enim dominorum permanent, quia palam est eas non eo animo ejeci, quod quis eas habere nolit, sed quo magis cum ipsa navi maris periculum effugiat: qua de causa si quis eas fluctibus expulsas vel etiam in ipso mari nactas, lucrandi animo abstulerit, furtum committit. Nec longe videntur discedere ab iis quæ de rheda currente, non intelligentibus dominis, cadunt. Imo si naufragorum bona pertineant ad christianos, ea surripientes incurrunt excommunicationem latæ sententiæ *.

Hic observamus, quod tum jura super bona in mare projecta aut a mari rejecta; tum jura super plantas et herbas, quæ crescunt juxta littus, ubique propriis reguntur legibus3. Q. 6. Quid de rebus inventis quæ dominum habere censentur?

R. Si diligentia adhibita, quæ rei inventæ valori correspondeat, statim invenitur dominus, res ei tradenda est;

-

1 Cod. civ. Gall., art. 755. 2 Cod. civ. Gall., art. 713. 3 Inst.. 1. 2, t. 1 de rer. div., § ult. — ↳ Decr. Greg., l. 5, t. 17, c. 3. Excomm. Cod. civ. Gall., art. 717.

6 « Inventor saltem ex charitate tenetur ad inquirendum dominum cum diligentia pretio rei proportionata, quia in pari occasione idem sibi fieri unusquisque censetur velle. Dixi saltem ex charitate, quia plurimi Theologi cum Collatore Ambianensi, ut valde suspectum injustitiæ habent eum, qui omittit hujusmodi disquisitiones; adest enim quasicontractus, quem vocant 'gestionis, vi cujus inventor, eo ipso, quod rem apprehendat, et in custodia accipiat, suscipit in se illius curam, ac proinde obligationem dominum quærendi, ut ipsi eam reddere valeat. Si has disquisitiones facere nollet, tunc res non erat apprehendenda. Hoc satis rationi consentaneum est, et imo ultra omne dubium, si disquisitiones omittendo, rem inventu difficiliorem reddat, prout ordinarie accidit, cum inventor rem apprehendens causa sit, cur

cum clamet ad dominum. Hinc D. Augustinus: quod invenisti, et non reddidisti, rapuisti1; et Origenes, multi sine peccato putant esse si alienum quod invenerint, teneant; et dicant, Deus mihi dedit: cui habeo reddere? Discant ergo peccatum hoc esse simile rapinæ, si quis inventa non reddat 2. Est certum apud omnes.

Sed (quæres) cuinam in conscientia tradenda est res inventa, si debita diligentia adhibita, ejus dominus nullimode potuerit inveniri?

R. Si adhibita debita diligentia, non inveniatur dominus rei inventæ, cuinam illa sit tradenda in conscientia, disputant.

Alii cum Navarro et Soto tenent, quod inventor potest tuto illam retinere; quia domino non invento, post omnem diligentiam, res censetur domino carere, et ideo fit primi occupantis. Unde lex civilis sic resolvens etiam quoad conscientiam quæstionem resolvit.

Alii valde communius censent cum S. Antonino, Habert, Billuart, Cajetano, Collet, Roncaglia, Sylvio aliisque, rem perditam debere elargiri in usus pios. Ratio, quia præsumitur voluntas domini esse, quod si ipse rem amissam habere non possit, saltem illa pro anima sua erogetur. Hic citari possunt et Catechismus Romanus, et S. Carolus in Concilio Mediol. IV, quibus aperte statuitur bona inventa in pios usus distribuenda. Et talis etiam videtur esse fidelium persuasio. Unde inventor non potest ea sibi applicare, nisi sit vere pauper.

Alii tandem sic verius distinguunt cum Croix, Holzman, Elbel, Gury, Lugo, etc.: si etiam post adhibitam diligentiam aliqua appareat spes inveniendi dominum, tunc ei conservanda est, aut ejus pretium : et si neutrum servari potest, debet distribui pauperibus; quia dum talis spes durat, dominus habet dominium rei ; ideoque illa distribuenda

dominus communiter recordans loci in quo eam perdidit, eam frustra hoc in loco quærat, vel res amissa non inveniatur ab eo, qui dominum diligenter inquisivisset. » Ita Lyonnet.

1 Serm. 179, alias 19, c. 8.

2 Hom. IV, in Lev., n. 5.

« PrécédentContinuer »