M. BECOURT, officier de l'Université, secrétaire, agent comptable. La Faculté n'entend ni approuver ni désapprouver les opinions particulières au candidat. JUS ROMANUM. DE MATRIMONIO GENERALITER. (Cod., Lib. 5. Tit. 4.-Dig. Lib. 23. Tit. 2.—Inst., Lib. 1. Tit. 10.) PROOEMIUM, Agnoscebantur apud Romanos quatuor matrimonii genera: justæ nuptiæ, concubinatus, matrimonium juris gentium sive inter peregrinos, et contubernium. 1o Justæ nuptiæ solum inter cives romanos sunt, natura juris civilis; ex eis qui nascuntur pueri soli vocantur legitimi, sequuntur patris conditionem, solique sub patria permanent potestate. 2o Concubinatus est conjugium lege acceptum, sed minus feminæ honestum; non ista enim vocatur uxor, quod nomen sola habet quæ justis nuptiis conjungitur. Pueri ex concubinatu, nomine designantur liberi naturales, liberi autem ex fortuito casu aut ignoto patre nati vocantur spurii vel vulgo concepti. Liberi naturales, etsi patrem |