Images de page
PDF
ePub

bant; natura tamen differunt. Quin etiam, apud eumdem populum civitatis regimen commutari potest etsi populus ipse in aliam speciem non ideo transferatur. Ea igitur Aristotelis divisio de societatum natura nihil exprimit. Philosophi autem qui de his rebus postea scripserunt eamdem imitati sunt neque ullam aliam tentavere; scilicet humanas societates inter se comparari posse non credebant, nisi quod ad reipublicae formam attinet. Cetera autem quae ad mores, religionem, commercium, familiam, etc., spectant, ita fortuita et inconstantia esse videbantur ut ea ad genera et species reducere nemo susceperit. Attamen ea sunt quae populorum naturae penitus inhaerent; ea est vera politicae vitae ideoque scientiae materia.

III

At descriptio gradus infimus scientiae quae rerum interpretatione tantum absolvitur. Ad interpretationem autem aliud requiritur quod in factis politicis non minus diu inesse negatum est.

Res enim interpretari nihil aliud est quam ideas, quas de rebus habemus, ordine certo disponere qui idem sit atque ordo rerum. Quod autem hoc continet, in rebus ipsis eundem ordinem existere, id est continuas series esse quarum partes inter se ita connectantur ut effectus quisque eamdem semper causam necessario sequatur neque ex alia oriri queat. Finge contra sublatam hujus nexus necessitatem et effectus sine causis aut e qualibet causa gigni posse, omnia extemplo fluxa et fortuita fiunt; fluxorum autem interpretatio nulla est. Itaque eligendum est : aut res politicae scientiae repugnant aut eadem lege gubernantur qua ceterae mundi partes.

2

Totam hanc quaestionem excutiendi non hic locus est. Monstrare tantum volumus nullam societatum scientiam esse posse si hac lege liberentur; animadvertas autem, scientia deficiente, artem ipsam, ut vidimus, uno eodemque tempore evanescere aut certe nescio quam facultatem, praeter rationem nostram, adhibendam esse ad praecepta vitae instituenda. Ceterum, cum hoc principium, ex quo res universae arcte inter se nectuntur, in reliqua natura jam experti simus neque unquam falsum occurrerit, idem et in societatibus humanis, quae in natura continentur, valere verisimillimum est. Nihil enim rectae methodo magis contrarium est quam tot et tantas in illa regula exceptiones fingere quarum ne unum quidem exemplum novimus. Multi quidem objecerunt hanc necessitatem cum humana libertate conciliari non posse; hanc autem disputationem, ut in alio libro jam diximus, amovere debemus ('). Etenim, si liberum hominis arbitrium leges necessarias revera tollit, cum voluntas in rebus externis se manifestam necessario efficiat, non modo mentem, sed etiam corpus et res inanimatas omni ordine ideoque scientia expertes esse accipiendum est. At nemo est hodierno tempore qui disputare audeat num naturae scientiae institui possint; non est cur politica scientia eodem jure non fruatur. Homines autem et ipsi philosophi matura proni sunt ad hoc principium e rebus politicis rejiciendum. Etenim quemadmodum nullas alias actionum nostrarum rationes esse vulgo credimus nisi eas quae sub luce conscientiae voluntatem nostram videntur inclinare, ceterasque negamus esse quia eas non sentimus; ita, in civilibus institutis, causis quae maxime conspicuae sunt vim maxi

(!) De la Divisiom dw travail social, p. I et II.

mam attribuimus, quamvis eam ex aliis accipiant: nam maturae consentaneum est ea, quae secundum cognitionem priora sunt, re quoque priora haberi. Quid autem in institutione civitatum, legum, religionum manifestius est, quid oculos magis percellit quam eorum personae qui respublicas gubernarunt, leges scripserunt, sacra edocuerunt? Itaque regum, legislatorum, prophetarum aut sacerdotum privata voluntas totius politicae vitae fons videtur esse. Haec enim in conspectu omnium fiunt nec ullam obscuritatem in se habent. Reliqua contra, quum in secretis corporis politici partibus lateant, non facile conspici possunt. Inde nata est haec adeo vulgata superstitio ex qua legislator quasi infinita potentia instruatur legesque ad libitum creare, mutare, tollere valeat. Quanquam ab historicis hodie demonstratum est jus e moribus, id est e vita ipsa, parvis paulatim incrementis et sine legislatorum consiliis ortum esse, haec tamen opinio humanae menti tam penitus insidet ut in eadem multi etiam nunc perseverent. Qui autem illam accepit, omnem ordinem certum inesse societatibus humanis infitiari debet : leges enim ita, mores, instituta non e constanti quadam civitatis natura sed e fortuito casu penderent qui hunc aut illum legislatorem in ea suscitaverit. Si ex iisdem civibus, alio principe imperante, alia civitas exstare possit, eadem causa, iisdem circumstantiis, varios effectus gignendi facultatem habebit; rationali igitur vinculo res politicae carebumt. Scientiae politieae nihil majorem moram attulit quam haec doctrina, in qua et philosophi vel prudentes vel . inscii diutissime consenserunt. Nam cetera impedimenta, de quibus supra diximus aut infra loquemur, amoveri non poterant quamdiu hoc obstabat. Quamdiu m societatibus omnia adeo fortuita esse videbantur, nemini in mentem venire poterat per genera ac species eas dividere. Nulla enim genera in rebus existere possunt nisi sint causae quae in variis locis ac temporibus vim suam exhibeant eademque semper et ubique gignant. Praeterea si legislator vitam civilem arbitrio suo instituat et regat, ubi materiam aliquam scientiae invenies? Omnis enim scientiae materia in rebus consistit quae natura sua stant et humanae voluntati reniti valent; si contra in infinitum quasi tractabiles sint, nihil nos stimulabit ut eas observemus. Immo, iisdem nihil inerit quod observatio assequatur; nam si quid proprium per se habeant, nemo eas ad libitum componere poterit. Inde fit ut Politica diu ars tantum fuerit. At enim nemo unquam negavit humanae naturae scientiam necessariam esse, si quis homines regere velit. Concedo; sed, ut supra monstravimus, haec scientia psychologia, non politica appellanda est; nam ad hominem privatum, non ad civitatem pertinet. Ut vere politica scientia existat, oportet ut civitates maturam quandam habeant quae ex ipsa partium natura e quibus constant earumque dispositione efficiatur et civilia facta gignat : quibus autem positis, fabulosa illa legislatoris persona evanescit.

[ocr errors]

Attamen non satis est materiam aliquam habere scientiae idoneam. Si genera et leges in rebus imis ita absconduntur ut nullo pacto inde expediri possint, earum scientia in aeternum possibilis tantum manebit. Ut revera instituatur, necesse est aliquam methodum in promptu nobis esse, ad rerum naturam et ad scientiae requisita accommodatam.

Ne credas autem hanc sponte animis occurrere ubi

aditur scientia; contra, non misi multa tentando invenitur. Vide quam recenter animalium scientia viam repererit vitae leges in vivis ipsis observandi. Psychologia quoque diu erravit priusquam methodum propriam sibi composuerit; politica autem scientia in majoribus etiam difficultatibus impeditur. Res enim tam variae sunt ut quod commune habent quasi velatum lateat; tam mobiles ut observatorem fugere videantur. Praeterea, causae et effectus ita inter se implicantur ut omni modo providendum sit ne aliae cum aliis confundantur. Ante omnia, nulla experimenta in societatibus humanis tentari possunt nec facile reperire est qua alia ratione pro experimento uti possimus. Vides methodum, antequam scientiam inchoaverimus, non constitui posse : e scientia oritur, quamvis eidem necessaria sit.

Quaeramus nunc quatenus varias illas conditiones, omni scientiae necessarias, in suo libro Secundatus expleverit.

« PrécédentContinuer »