Images de page
PDF
ePub

Number XΧΙ.

BOOK
I.

Mr. Edward Dering, the puritan, to the lord Burghley: justifying of a former letter, wherein he had made some 41 severe reflections upon that nobleman.

Burghlien.

GRATIA, misericordia, pax. Multi sunt anni (Burleie MSS. colendissime Domine) ex quo tam adversa valetudine utor, penes me. ut non raro putaverim mihi fere imminere ultimum hujus lucis diem. Nuper vero sic mihi sunt fractæ, aut potius excussæ vires, ut multos dies viderim, in quibus non admodum mihi persuaserim me ad vesperam usque victurum. In hac sorte et conditione meorum temporum, si ego vel consecter glorias, vel captem populares auras, equidem nihil video, quid ad hanc incredibilem insaniam possem adjicere. Sed melius voluit Dominus mihi esse consultum, quam ut una cum valetudine rationem etiam amitterem. Imo fecit me sæpenumero et morbo et morte superiorem; dum mihi subiit illorum annorum, in quibus positis mortalitatis exuviis, æternis perfruemur triumphi honoribus, et assequemur cum omnibus sanctis Dei, τὶ τὸ πλάτος καὶ μῆκος καὶ βάθος καὶ ὕψος. Hæc mihi tum contemplatio et consideratio ita fuit dulcissima, dum omnibus defungerer pietatis officiis, ut quam plurimos adducerem in fælicem hujus gaudii socie

tatem.

In quo consilio tui sæpius non meminissem, qui tenes hanc et sustines administrationem imperii, nunquam mihi ipsi fuisset meum tam solidum gaudium. Hinc fiebat, quod in omnibus meis literis et negotiis, quæ tecum semper habuerim, sedulo illud caverim, ne mercenariis præconiis, vel ad meum quæstum, vel ad tuum damnum abuterer. Hæc illa fuit scribendi licentia, quam ita criminaris: qua tamen adhuc fuimus neutri deteriores. Habes (ornatissime Domine) causam verissimam sanctæ libertatis nostræ, quam summa cum injuria maluisti dicere libidinem et licentiam: superest, ut de ipsis literis respondeam aliquid.

Primum, quod ex eis conjicias mihi tuam pietatem videri tam exiguam, rogo atque obsecro, si ita vis, ut mihi denuo liceat meas literas aspicere, siquid est in illis tam indignum

1

3.

BOOK et honore tuo, et meo munere, nihil faciam libentius, quàm

I.

ut tantam temeritatem, vel carcere luam, vel meo chirographo puniam. Criminaris aliquid de obstinatis consiliis, talia fateor dicebam esse Satanæ, quæ franget aliquando Deus Israel. Tuis cogitationibus et curis labem illam aspergere, scelus est atrocius quàm ut meum agnoscam. Quod dixi te multos jam annos evangelium eminus aspicere, nunc fere diligere: non eo negavi tua, præ cæteris, studia, ad propagationem evangelii fuisse semper paratissima. Scio ego (nisi admodum fallor) quid istic feceris, et quantam sustinueris dimicationem. Verùm cave, putes te hic fecisse quicquam, sic ut debeas facere. Pone ante oculos labores tuos, vigilias, curas, ærumnas, angores animi. Cui tandem rei dicasti ista tam multa, tam gravia? An aut honoribus accumulandis? aut augendis opibus? O! magno partam, et comparatam miseriam! Ita est, mi Domine, ita, si æternum negaveris: sed nullam faciam injuriam tuis studiis, ne minimi quidem temporis.

Evangelio propagando dicasti ista? Evangelio, inquam, quod ipse jam didicisti virtutem esse Dei, quæ te et cominus et intus illustravit, κατὰ τὸ μέτρον τῆς δωρεᾶς τοῦ Χριστοῦ. Sic tandem perfundat amore suo, ut illud posthac eminus non aspicias modo, sed et spiritu ferveas, sic ut serio eum imiteris, quem amas, apostolum; et clames ex animo, quicquid est ubique sceptrorum et opum, ἡγοῦμαι σκύβαλα εἶναι, ἵνα Χριστὸν κερδήσω.

Ac tu, quin istud agis (honoratissime Cecili) ac tibi fide præmunias suavissimam olim profectionem, quæ labentes annos, et noctium dierumque vicissitudine nimis ingratos, æternis commutabit tabernaculis; in quibus οὐκ ἔσται ἔτι νὺξ, καὶ χρείαν οὐκ ἔχουσι λύχνου, καὶ φωτὸς ἡλίου, ὅτι Κύριος ὁ Θεὸς φωτίζει αὐτοὺς, καὶ βασιλεύσουσιν εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Οὗτοι οἱ λόγοι πιστοὶ καὶ ἀληθινοί. Quid, nisi ergo hic accusem nostrorum hominum χρηστολογίας, qui dum suæ serviunt libidini, 42 plausu plusquam scenico umbras insequuntur et imagines,

Thess. ii. susque deque habentes religionem, pietatem, fidem.

Quanto ille melius et uberius, ἡ παράκλησις ἡμῶν οὐκ ἐκ

I.

πλάνης, et quæ sequuntur, nota enim tibi sunt. Sed et erit BOOK melior et uberior hujus laboris et industriæ fructus, cum erit illud, Ἰδοὺ ἐγὼ νῦν σπένδομαι, &c.

2 Tim. iv. 6.

Certe quod ad me attinet, dicam ingenue quod pro me dico pie, non magni facio, ne lucem quidem istam, dummodo consumam cursum meum cum gaudio, et me conscientia rectæ voluntatis ad rogum usque comitetur. Sed quorsum ista, inquies? Certe, mi Domine, ut melius intelligas, tantam esse pietatis et fidei remunerationem, gloriam, dignitatem, ut nemo sit omnium, qui religionem vel fere diligat. Job Job iv. 2, 6. ille, post hominum memoriam, unus fere sanctissimus, sic ut nihil pertinacius usquam defenderet, quam suam justitiam; postquam Deum ipsum quasi propius cerneret suam ante detestatus industriam, in cinere et pulvere peccata luget. Paulus apostolus, cujus erant infinitæ vigiliæ, et labores humanis viribus majores, qui et libere fatetur, siquis est omnium hominum, qui suas jactet industrias, ipsum esse imprimis: cum tamen evangelii Christi recordatur, cui tantopere suda- Phil. ii. 8. verat, suos labores, velut e sublimi despicit, ac putat esse quisquilias.

In simili cogitatione mea et studio, cum de te cogitarem, si vel eminus, vel fere te dicerem evangelium diligere, eo ipso te mihi proposui hominem omnibus modis amabilem, officiis colendum, ornandum laudibus, juvandum precibus: nolo plura dicere: neque horum pœnitet.

Est in extremo literarum tuarum, quo tua gratia exulcerata videtur, quod ita scripserim, sive me commendes, &c. Utinam adjecisset quod ego scripseram integrum, minorem certe fecisses suspicionem mei criminis. Præposueram, ni fallor, (quod ad me attinet,) et nunc adjicio, quencunque me esse putes, non sunt in eo positæ fortunæ meæ. Non quo scribam hoc tanquam ex sublimi speculatorio, aut te nihili faciam. Sunt ista profecto gravia: sed feram, ut potero. Verum ita dixi; non ita me ferri ac fervere cupiditate rerum terrestrium, ut si affluant illis admodum efferer, aut si non habeam, eas admodum flagitem. Ac propterea me hæc ad te scribere calamo Christiano ac libero, ut causam optimam tibi magis commendem. Si me satis nosses, ipsum ingenium

I.

BOOK illud non inhumanum, in tam inimicam interpretationem non incidisset. Ego te e sublimi despicio? Peropportune mihi hic venit in mentem poetæ,

43

Quanquam animus meminisse horret, luctuque refugit,

sed moderate, ac ut debeo, respondeo, un yévoiro. Sed ita est. Est nλórumos honor. Patere me (mi Domine) apud cordatum hominem sine fuco dicere. Equidem ad sublimes et honoratas sedes sic omnia afferuntur fœta adulationibus, ut nihil habeat fere neque locum, neque gratiam, neque venustatem, neque veniam, quod est sincerum et integrum. Sit homo ipse religiosus, prudens, sapiens, a solio ipso et dignitate multum est periculi. Utinam tibi cedant hæc omnia in lucrum. Et ex hiis intelligas, quid sit illud apostoli, τῷ πνεύματι ζέοντες. Non deerunt tibi unquam meæ preces ; et scies olim melius, quem habueris honori tuo obsequentis

simum.

Hæc potui per valetudinem impræsentia respondere: quæ sive probabuntur tibi, sive non probabuntur, sunt ab eo profecta animo, qui in xapdiwyváσтou Dei misericordia et bonitate fæliciter conquiescit.

De Cartwrighto quod scribis, et lætor plurimum, et gratias ago, et quibus debeo officiis, utinam perpetuo referam. Superest, ut hoc unum adjiciam. Audio brevi habenda publica regni comitia, dumde hominibus religiosis et piis, et aliena potius culpa quàm sua, laborantibus, quod potes et debes, amicissime religiosissimeque cogita. Noli, per Deum rogo, noli peregrinos mores, in societatem cogitationum tuarum admittere. Tecum loquere. Te adhibe in consilium : tibi obtempera. Nemo est, qui tibi quam tu, melius consilium dabit. Nescio quid alunt monstri, qui infulata authoritate subnixi, sic ambulant, ut evangelium regni e sublimi despiciant. Cave, quæso, existimes me quemquam religiose pium, et episcopum perstringere. Quid dicam, scio, et cui loquar, intelligo. Id solum cupio, ut caveas ab iis qui sibi, non tibi blandiuntur.

Deus Opt. Max. cujus in misericordia et vivis et es, ad eam te erudiat spem vivam et insitam: ut dicas cum illo rega,

I.

Melior est misericordia tua quam vita: et hoc amore perfu- BOOK sus longa senectute perfunctus pie, dicas ad extremum, Cupio dissolvi et esse cum Christo. E cubiculo mane. 5 Aprilis, 1572.

Honori tuo deditissimus,
Edwardus Dering.

Number XXII.

Coverdale's epistle dedicatory to his edition of the Holy Bible, by him translated into the English tongue, anno MDXXXV.

Unto the most victorious prince, and our most gracious sovereign lord, king Henry VIII. king of England and of France, and under God the chief and supreme head of the church of England.

THE right and just administration of the laws, that God gave to Moses and unto Joshua, the testimony of faithfulness that God gave unto David, the plenteous abundance of wisdome that God gave unto Solomon; the lucky and prosperous age, with the multiplication of seed, which God gave unto Abraham and Sarah his wife; be given unto you, most gracious prince, with your dearest just wife, and most virtuous princess, queen Jane. Amen.

Caiaphas, being bishop of that year, like a blind prophet, not understanding what he said, prophesied, that it was better to put Christ to death, than that al the people should perish he meaning that Christ was an heretic, and a deceiver of the people, and a destroyer of the law: and that it were better therefore to put Christ to death, than to suffer him for to live, and to deceive the people, &c. Even after the same maner the blind bishop of Rome, &c. not understanding what he did, gave unto your grace this title, Defender of the faith, only because your highness suffered your bishops to burn God's word, the root of faith, and to persecute the lovers and ministers of the same. Where in very deed the blind bishop, though he knew not what he did,

« PrécédentContinuer »