Images de page
PDF
ePub
[graphic][subsumed][merged small]

REVERENDO PATRI FRANC. XAV. SCHOUPPE, LOVANII.

Reverende Pater!

Brugis, 25 Decembris 1862.

Quia sacerdotibus, cura animarum onustis, plerumque, deficiente tempore, non licet latissimos sacræ theologiæ dogmaticæ campos per se ipsos perlustrare, tu Elementa theologia dogmatica scribendo, iisdem veluti in hortulo congestos obtulisti flosculos et fructus, quos pro te ipso, inter magnas sacræ doctrinæ segetes collegeras.

id cum eo judicio et ea docendi peritia, quibus a Deo præditus es, faciendo, rem fecisti Ecclesiæ gratam, et clero regulari ac sæculari profecto utilissimam. Porro eventus jam probat te metam attigisse; etenim prima editio Elementorum tuorum, etsi nuper impressa, jam tota distracta est, et secunda editio, ut audio, mox in publicum prodibit.

Nec miror; siquidem, librum tuum perlegendo, ipse observavi, quanta cum sagacitate et eruditione et sobria abundantia eum composuisti; a novitatibus abhorrendo et adamussim sequendo sacræ theologiæ immortales magistros, S. Augustinum et S. Thomam Aquinatem, nec non scholæ principes doctores, D. Petavium, F. Suarezium, ut cæteros mittam.

Tibi igitur, reverende Pater, ex corde gratulor ob editum hunc tuum librum, et insuper opto, ut ille idem liber etiam in posterum fructus proferat uberrimos. Interea noveris me tibi in Christo addictissimum.

† J. B. Episc. Brugens.

Epistola Sanctissimi Domini Nostri Pii Papæ IX.

Admodum Reverende Pater Observantissime,

Sanctissimus Dominus Pius IX tua Elementa theologiæ dogmaticæ, tuamque Evangeliorum expositionem per singulos dies anni festos libentissime excepit. Gratulatur autem tibi, quod in prioribus, ita paucis omnia scitu necessaria complecti curaveris, ut qui positi sunt Magistri in Israel non modo perspicuitatem, ordinem ubertatemque lucubrationis commendaverint, sed opus præterea accommodatissimum censuerint juniori clero sacris disciplinis rite imbuendo, non minus quam opportunitati maturioris.

Acceptissimumque etiam habuit quod, Ecclesiæ ministris juxta et christiano populo consulturus, commentaria in Evangelia, e Sacrorum Patrum sententiis deprompta, ita digesseris, ut aptam paratamque materiam exhibere possent homiliis per singulos festos habendis.

mentum, ex ipsa operum indole, te spectasse animadvertit; illud me tibi amplissimum ominari jussit nomine suo, simulque gratias agere de oblatis voluminibus; auspicem vero divini favoris paternæque suæ benevolentiæ pignus nuntiare Benedictionem Apostolicam, quam tibi peramanter impertit.

Quod dum ultro libenterque perficio, peculiaris observantiæ meæ æstimationisque officia tibi exhibere gaudeo, cui adprecor a Deo fausta omnia et salutaria.

Tui, Admodum Reverende Pater Observantissime,

Addictissimus Observantissimus famulus

FRANCISCUS MERCURELLI

Sanctissimi Domini Nostri ab epistolis latinis.

Romæ, die 30 Octobris 1867.

Admodum Reverendo Patri Observantissimo P. Francisco Xaverio Schouppe, professori Theol. dogm. et S. Scripturæ. Leodium.

LECTORI BENEVOLO.

[graphic]

um hujus libri auctor frequenter cogitaret de ratione juvandi eos, qui addiscendis Theologiæ dogmaticæ elementis dant operam, utilissimum fore putavit, si enchiridion aliquod illis suppeteret, elementare quidem et breve, sed tamen solidum imprimisque

methodicum.

Hujusmodi enim libellus, ad sufficientem sacræ doctrinæ notitiam sive primum comparandam, sive deinceps pro sacri ministerii usu recolendam, viam facilem et compendiosam aperire videbatur.

Atque hæc origo fuit hujus operis, cujus oeconomia paucis indicanda est.

Universa Theologia dogmatica, decem et novem tra. ctatibus comprehensa, distinguitur in generalem et specialem.

Generalis tractat primum de locis theologicis, cæterisque notionibus præambulis; deinde vero de Religione christiana, Ecclesia catholica, et Regula fidei.

fidei seriem, a Deo divinisque attributis usque ad hominis ac mundi novissima, explicando percurrit.

In quolibet Tractatu, primo loco ob oculos ponitur tum summa doctrinæ pertractandæ, tum oppositarum hæresum historica synopsis.

Secundo loco, doctrinæ propositæ capita demonstrantur, et a difficultatibus objici solitis pro opportunitate vindicantur.

Quoniam vero quæstiones, quæ scholasticæ solent appellari, ad scientiam theologicam pertinent, et ad ipsa dogmata penitius intelligenda, propugnanda atque illustranda plurimum conferunt; ideo, tertio loco, selectæ quædam ex his quæstionibus, pro subjecta materia, adjiciuntur.

His autem omnibus prælucent rerum atque terminorum accuratæ, quoad fieri potuit, definitiones præviæ, a quibus recta solet cujusque doctrinæ intelligentia pendere.

Denique ut ea, quæ juxta propositum scopum parce et summatim hic attinguntur, alibi copiosius et profundius tractata inveniri possint; auctores complures indicantur, ex quibus hæc Elementa magna ex parte deprompta sunt, ut S. Thomas, Suarez, Lessius, Lugo, Perrone, etc.,

etc.

Habes, amice lector, hujus theologici opusculi rationem. Quod quidem ea mente primum elaboratum est, ut Theologiæ compendiatæ studentibus, privatim usui esset; deinde vero visum est in publicum posse prodire, pluribus profuturum, maxime sacerdotibus iis, qui po pulo, sive catechesibus sive concionibus erudiendo addicti, et a prolixiorum auctorum studio impediti, cupiunt

« PrécédentContinuer »